Latin
139.1 to 139.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 139.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CLAVDII GALENI PERGAMENI atr 6 calidior est, frigidior autem Philonis. Quapropter tot similarium partium simplices differentiae sunt, quot elementa, calidiores, frigidiores, humidiores, &sicciores. Compositae uero aliae quatuor, humidiores simul &frigidiores, calidiores &ειιδεντ humidiores: tertia siccior una &calidior: dein quarta frigidior simul &siccior. τι S his accedit princeps omnium temperatissima. Sed de his satis in opere de tempe τοοὔπ §ἠramentis tractatum est. Verùm praesens sermo, qui similarium bonitatem ac uitium in elementorum symmetria &ametria, quasi dicas, commoderatione &immoderatione, inuenit, deinceps uitium ipsarum à morbo distinguet. Porrò ab utriusque rei notione, ut in opere de demonstratione ostensum est, primum exordium distinctio sumet. Quae igitur sani corporis habitus notio, quę aegri est? Sanus quidem corporis status naturę actiones inoffensas habet, aeger offensas. proinde quum sanus quispiam imbecilliores quidem, quàm alius secunda ualetudine praeditus functiones obit, nondum uerò laesas, intemperatior sanè est, sed nondum aegrotat. Igitur inter salubres corporis habitus unus est temperatissimus, octo intemperati. Morbus nullus est temperatus, sed omnes intemperati: &tot sunt numero, quot salubres intemperaturae. Quòd si ex sanis alios temperatos, alios intemperatos sta tuere cuipiam non placeat, is alterum duorum dogmatum sequi cogetur, uel omnes semper aegrotare, uel unam esse omnium temperiem, uirorum, mulierum, iuuenum, senum, puerorum, athletarum, priuatorum, operariorum, in ocio degentium, ualentium, imbecillium: sed utrunque absurdum est. ergo tertiam quandam sanitatis latitudinem esse oportet: ut plurimae in ea sanorum corporum diffe rentiae, in maioris ac minoris ratione comprehendantur, sic ut in alijs omnibus ha bet. Etenim domus, nauis, lectus, arca, uestimentum, calceus, currus, uel melius uel peius habet prius quàm aegrotet. Atque hi tres corporis status in omnibus nobis statuendi sunt: optimus, deprauatus, &morbosus: sed optimus unus est. Perfectissimum enim deterius esse non potest: reliquorum duorum innumerabilis copia est: habent autem differentias ratione maioris &minoris. Quoniam igitur in hunc sermonem uenimus, ab eo desistentes summatim ea quae diximus re petamus. Nam sic perspicuum euadet quid in proposita quaestione inuenerimus, quidque inueniendum restat.