# De anatomicis administrationibus libri novem 139.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 139.5 to 139.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/139.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/139.5

Proposuimus enim, artem sanitatis effectricem consti tuere, non ut aedificatoriam, quae domum extruit: sed illam quae partem eius labefactatam restituit: quanquam hîc non eodem prorsus modò, uerùm idipsum quod quaeritur, erat inuenire, quatenus similiter aedificatori, corporis uitia corrigere potest qui artem sanitati tuendae dedicatam tuetur. At quia ad haec omnia corporis naturam praenouisse, cuius uitia ars curatura est, oportet: ideo hoc ipsum disquisiuimus. inuenientes autem partium status, & actiones secundum naturam esse, quibus tuendis restituendisque, quum uitiatae fuerint, omnem operam adhibere debemus: ex quot rebus id quod secundum naturam est constet, perscrutati sumus. Porrò quum iam exploratum habeamus, instrumentariarum substantiam ex simplicibus constitui, & harum ex quatuor elementis, deinceps ambarum par tium morbos considerabimus. Ac iam omnium ferè corporum tum salubrium, tum aegrorum cognitionem ratio nobis inuenit, neque hanc uniuersam, sed speciem quandam duntaxat, & uelut exemplum. Atqui totam sanorum morbidorumque corporum scientiam habebimus, quum ipsi materiae species indiderimus. Quippe non solùm medici est cognoscere singulas partes ex humido, frigido, sicco, calidoque mixtis prouenire: uerùm particulatim quoque ipsas inspicere, quae ossium sit temperatura, qualis carnium, neruorum, uenarum, aliarumque simplicium omnium, similiter & instrumentariarum, quae cuiusque sit compositio: ueluti manus, cruris, iecoris, thoracis, pulmonis, cordis, cerebri. Eadem ratione neque satis est simpliciter genera & differentias morborum cognoscere, sed etiam quoA modo hi singulis partibus accidant.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
