# De anatomicis administrationibus libri novem 140.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 140.1 to 140.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/140.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/140.1

quod si fecerimus, non solùm speciatim sanum aegrotumque corpus cognoscemus, sed ex tota substantia, quae utrisque tum specie, tum materia eam suscipiente constituitur. Restat uerò percensere, quomodo morbos cures, & sanitatem tuearis. quae in duobus commentarijs plenissimè tractamus: nempe medendi methodo, & libro de sanitate tuenda. In praesen tia ea tantum attigisse sufficit, quae ipsorum methodum indicare possunt. Itaque medendi methodus ex sanorum aegrorumque corporum affectu incipit. Quoni am enim insigniter sana, siue similaris, siue organica fuerit, commoderata omnino est, immoderata quae aegrotat: inspicere ipsius symmetriam oportet, quae tandem haec sit, quia altera ei contraria symmetria necessaria est: in similarium quidem & simplicium particularum statu qualitas: in instrumentarijs, si in magnitudine sit, alia magnitudo: si in figura, alia figura: ita si in positu, & numero. Proinde in omnibus ex intemperie ad moderationem reditus à contrario fieri oportet. Nam quod praeter naturam habet, dum ad naturam reducitur, ueluti per uiam quandam, eandemque, sed & opposito redire debet. Si iam redibit ex opposito, per contraria praesenti affectioni succurritur. atque hic modus communissimus generalissi musque omnibus morbis curandis fuerit, contrarium: sicut alibi quoque Hippocrates tradidit: Contraria, inquiens, contrariorum sunt remedia. Particularium particularia sunt contraria, calidum nimirum frigido morbo, calido frigidum, humido morbo siccum, sicco humidum. sic quidem in similaribus res se habet. In instrumentarijs autem uniuscuiusque praedictorum quatuor generum morbosae immoderationi contrarium inducere oportet, donec ad naturalem symmetriam peruenerimus: ueluti si caro maior quam natura exigit ulceri cuipiam superuenerit, non id offerre congruit quod carnem procreet atque nutriat, sed quod eam auferat, imminuat, erodat, atque corrumpat: quemadmodum si in parte aliqua cauum ulcus accide rit, huic sarcoticum, id est generandae carnis medicamentum exhibendum est: utroque uerò eatenus utendum, ut tunc primùm cesses, quum ad symmetriam prius uenerit, quàm ad contrarium excedat.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
