Latin
141.1 to 141.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 141.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam C morbi forma modum curationis indicat: praestari uerò haec possit, an minus, non item ostendit. Nam id in uniuersis factiuis artibus, non ex rei faciendae notione, sed agentis causae potentia ac impotentia desumitur. Ad haec ex materiae copia, inopiaque. Itaque res eadem in his fieri, in illis minime potest: quemadmodum alio tempore fieri potest, alio minus. Natura igitur, &medicus, eorum quae corpori boni causa fiunt, autores sunt. Sed alia naturae, alia medicis sunt negata. Naturae quidem impossibile est ita os confractum, ut partes eius à sede natiua aberrent, membrumque distortum sit, corrigere ac conformare: medicis est possibile: quemadmodum &luxatum medicus reponere potest, natura non potest. Cauum ulcus carne replere natura potest, medicus non item: sicut ex semicoctis aut crudis aliquid concoquere. Sed in his medicus naturae famulatur, opitulaturque: purum quidem ulcus efficiendo medicamentis purgantibus impositis: illis autem quae concoqui nequeunt, afferendo mediocriter calfacientia. Multa uerò ipsa natura quae prius effecerit, denuo generare non potest, ut uenam, arteriam, ligamentum, neruum, &id genus alia. Itaque primùm ad medicatoriam methodum pertinet, sicut diximus, communem omnium scopum inuenire, qui est, Contrationum con traria remedia. Dein in unoquoque genere contraria, ordine collocare. Postremo considerare, quando quidem natura uel nos scopo possimus inseruire, quem indi catio suggerit: quando rursus utrique est uel omnino impossibile, uel certo tempore impossibile, uel partim impossibile. Atque maxima haec naturalis speculationis portio fuerit, qua exercitatum esse oportet eum qui inuenerit in unoquoque quid praestari, quid secus possit. Porrò commentarij duo id perdocent, alter qui de animantis generatione inscribitur, quo disceptamus qua ratione foetus ex semine &menseruali sanguine ortum habet. Secundus de naturę facultatibus. Etenim dum de seminis natura consideramus, haec omnino quae nobis demonstrata sunt, inde quòd complures in foetu particulae fiant ui efformatrice ipsa spermatis substantia materiae loco utente, apparebunt, si methodo demonstratoria speculationem tractaueris.