# De anatomicis administrationibus libri novem 141.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 141.5 to 141.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/141.5

quod ubi inueneris, mirari desines, si nullam earum natura postea rursus tecreare queat. Caeterùm in libro de naturalibus facultatibus factarum dispensationem intueberis, ut inde simul facultatem tibi compares inueniendi quae naturatum per se, tum medici opera possit efficere, quaeque non possit: ac illic ubi de causarum opificum facultate disceptamus, & perfectarum partium substantia, reperies quae perdita instaurari possint, quae neutiquam. Exempli gratia, cartilagine deperdita aliam ne regigni sit possibile, an pro ea simile quippiam restitui. Similiter & os modò post primam aeditionem perditum recuperari, an ei quippiam simile. Item an neruosa septi transuersi substantia coalescere, an cor, iecur, aliaque pars quaelibet. Omnes sanem percensere, tempus mihi non est. Neque enim tota sa cultas medica hoc uno libello comprehendi potest, nec id ab initio polliciti sumus, sed methodos quasdam aperire, demonstrareque ex quibus & quot principijs, quibusque uijs, arus fiat demonstratio. Igitur hîc praesenti sermone finito, ac in summam redacto, prius iam constitutae artis parti nonnulla adijciam. Quemadmodum enim illic sanorum aegrorumque corporum specie inuenta, in particularibus materijs uniuersis spectare ipsam uoluimus, ita inuentis à medendi methodo scopis, in speciales materias ipsas inducemus, ut noscamus quae per eam aut partim, aut aliquo tempore fieri possunt, quaeque nullo modo. At hic cum alijs artibus analogia consideranda est. Si enim quispiam ex coctis lateribus domum extructam, dein aliqua parte affectam refici iusserit, pro uitiatis integros reponendo: necessarium prius est artifici alios affectus non dissimiles dispicere. Ad hoc, si ma teriam idoneam aedium dominus praestare non possit, reparationem esse impossibilem dicemus. Ita in hac proposita speculatione res sese habet. Nam si materiae inopia urgeat, nihil eorum quae ex semine natura in animali formando produxit, ex alio A also restitui potuerit. Verùm de his abunde satis dictum est: reliqua subiungamus, de quibus antea diximus, dum remedia inueniremus. Etenim formas ipsorum ueluti generales retulimus: alia scilicet refrigeranda esse, alia calfacienda, alia humectanda alia exiccanda.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
