Latin
142.5 to 142.7
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 142.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus his scilicet in capita duo redactis, corporum puta quibus auxilia adhibentur, cognitionem, &ipsam auxiliorum naturam: reliquum erit ei qui artem uolet exercere, ut omnium sibi affectuum dignoscendorum facultatem comparet, maximè illorum qui in alto latentibus particulis consistunt. Nec enim cuiusuis est singularum partium, uel simplicium, uel instrumentariarum, quum in alto positae fuerint, uitiosam dispositionem inuenire. Attamen methodo quadam partem affectam, simul cum eius morbo deprehendere conabimur. De quibus copiosius alibi, sicut aliarum omnium methodorum summam comprehendimus, ita haec nunc explicare necesse est: ac primùm ex quo genere, rerum praeter naturam existentium cognitio speranda sit. Tria nanque in uniuersum numerantur eorum quae τῆκους ρυρί à natura declinant. Vnum, affectiones actionem laedentes. Alterum, illarum causae. Tertium, symptomata. Itaque maximè principes causae quum agunt, hac appellatione dignantur: dicuntur tamen subinde ita, etiamsi nondum quicquam agunt, ideo quod agere possunt: ut cruditas morborum causa dicitur, licet morbum nondum intulerit. Voco autem cruditatem, non solùm frustratam in uentriculo concoctionem, sed Aprrs in uasis quoque, iocinore, corporisque mole uniuersa. Symptomatum genus in tres ἱ ἀῖτιττν secatur differentias: actionis offensam, corporibus accidentia, excrementorum imτ ρου cι τ 4 moderationem. Omnium uerò horum causa corporis est dispositio: quam siue morbum appelles, siue affectum, nihil interest. Gognoscitur autem meritò ex sympto Ψ 4 σι sῆῖ τοτῶ βσθε ον τ σαν βίοταέεηι· νῆν ειβῥτίκες ευνττα, lλνσ. νν ἐπίε δὲ ἱ υ oogle matis causae rationem respectu ipsorum obtinere.