# De anatomicis administrationibus libri novem 143.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 143.5 to 143.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/143.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/143.5

Caeterùm unum ex his est quę necessariò sequuntur, nempe decubitum in latere affecto minus esse molestum, quàm in opposito, uel in utroque similiter. Nam quum duplex membrana obhaerescat, si quidem exterior eius circa ossa pars uali diore phlegmone laborat, facilius in oppositum latus reclinant. etenim in affectam partem cubitus compressionem affert. Si uerò altera interior aegrotet, quod utpluri mum accidere consueuit, in oppositum recumbentes maiore dolore torquentur, quia pars inflammata ipsis pendeat. quòd si in patientem locum, minus dolebunt: ut qui neque ab ossibus prematur, neque pendeat, sed ab utroque liber sit, alijque non affecto inhaerescat firmiter. Porrò utrisque membranae partibus affectis, in utrunque latus aequaliter decumbunt. At uerò quòd dolor quibusdam ad praecordia perue niat, alijs ad clauiculam, id tum propter partis aegrotae naturam fit, tum quia phlegmo nes symptoma dolorem intendat. Quoniam enim ad clauiculas usque membrana illa ascendit, et totum septum transuersum, ubi superiores eius partes phlegmone affliguntur, iugulum conuelli uidetur: ubi inferiores, dolor ad praecordia peruenit. Igitur exigua planè inflammatio in costarum medio fieri debet, ne in alterutram partem dolorem afferat, ut magna in utranque. At uerò quaedam resudare, ac tenuem ex inflammata parte saniem effluere contingit, tum morbi, tum partis gratia, quemadmodum in omnibus oris partibus inflammatis, & oculis. Siquidem ex humorum influxu inflammatio est, si pars rara, non ut cutis obstructa densaque fuerit. Quum igitur copiosa simul & tenuis in inflammata parte humiditas subsistat, etiam pars rarior plutimùm foras effundit. quòd si econtrariò pauca sit, & crassa fluxio, tum corpus den A sum, modicum ad tussim quidem irritabit, caeterùm nihil expuetur: quemadmodum si fluxio fiat copiosissima, etiam plurimùm tussient aegri, nec minus expuent. Ac tussis ab hoc affectu inseparabilis est: excreatio uerò post tussim non item: uerùm saepe contingit. Si igitur quid sputo reijciant, idipsum necessariò colorabitur, non tamen eodem perpetuò colore, quia nec in parte inflammata eiusdem semper naturae est excrementum.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
