# De anatomicis administrationibus libri novem 144.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 144.1 to 144.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/144.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/144.1

Quum igitur sanguinolentum uel biliosum extiterit, talis in pleuritide plerunque fluxio est quae phlegmonen efficit; humoris in affecta parte contenti co lorem sputum recipit. Rubrum, quum id quod in eam membranam defluit, cruentum est. Flauum, quum biliosum est. Si uerò pituitosus humor primùm constrictus, putre factus, fluxionis phlegmonen generantis autor fuerit, tum spumosa reijcient. Quin & nigra excreant nonnunquam fluxione exassata, siue sanguinea, siue biliosa fuerit. Haec igitur omnia unà cum affectae partis, ipsiusque affectus dignotione fluxionis differentiam indicabunt. Quare constat tum cuiusque partis aegrotae naturam, tum com C munionem cum uicinis necessariò esse cognoscendam, ad morbi, eiusque loci inuen tionem. quod autem nihil refert, positum, uel compositionem, uel cum alijs societatem, communionemque dicas, quis ignorat? Caeterùm ex praedictis liquere arbitror, actic l conτo onem quoque ac usum singularum partium cognitu esse necessarium: ad haec morborum & symptomatum generationes, postea causas etiam morbos facientes. etenim haec ad quanque particulam, ac ipsius affectiones cognoscendas, & morbi differentias, necessaria uidentur. Item magnitudo, & uniuscuiusque morbi mores ex his ipsis deprehenduntur. Magnitudo quidem & ex ipsorum affectus magnitudine, & ex sympartomatis illum consequentibus: mores ex morbi differentia, & symptomatis eum comitantibus. statim enim in proposito exemplo melancholicus humor praepollens longè perniciosissimus est, quoniam idem maximè malignus plurimùm erodit, aegre concoquitur & expurgatur: tum quòd copiosissimi caloris index est, à quo asiatus dicitur. Omnium uerò mitissimus sanguis est: quippe dulcissimus, & conco ctu facilimus. Reliqui duo humores inter hos consistunt medij, quantum ad simpli δ 7 γιἰ πε τ ν citatem & malignitatem attinet. Iam uerò ex symptomatis aliud, quod est nihil pror sus expuere, lethale est: quòd detineri à phlegmone ipsum fluorem indicet: tum quòd ρα ἰς κγὶ intus manendo totus corrumpetur. Porrò non laboriosè, sed ex facili excreare, saβνντ Vτκυ Vxι luberrimum est. Si uerò iam sputum coctum fuerit, etiam hoc salubrius est. Caeterùm pulsuum symptomata, morbi morem repraesentant, atque alia omnia quae ex consensu VΧ VV contingunt, deliria, sopores, fastidium, urinae deiectiones hoc aut illo modo factae.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
