# De anatomicis administrationibus libri novem 144.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 144.5 to 144.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/144.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/144.5

Proinde exercendum nobis est in his omnibus, si morbum, partem affectam, morem, τ θ. 1ς 2 magnitudinem, & eorum differentiam uolumus cognoscere. Ex quibus praesagire ψίαε γ σλε ςτ licebit quò morbus uergat, & dexter auxiliorum usus constabit. Etenim praesagia medicum à mortis crimine uindicant, aegrosque reddunt obtemperantes. Ex multis uerò tempus auxiliorum praedocet. Porrò quòd dexter illorum usus quidem & ipse princeps artis pars sit, et tota haec disputatio inde prosilierit, omnibus manifestum est. At qua ratione ex praedictis comparetur, paulò pòst aperiemus. nam modò his quae exposui, finem prius imponere cogito. quippe morborum, & eos suscipientium particularum cognitio in uno nobis exemplo declarata est: cui si alterum adijciamus, quid quaeso mali fuerit? Nam excrementorum species permulta docet. Succedit ipsi corpus unde excreationem fieri cernimus: ut ex ambobus coeuntibus stabilis una indicatio proueniat. membranoso etenim, uerbi gratia, corpore execto, euidenter apparet talem quandam partem exulceratam esse, quae in summo membranae natu ram obtineat: quod autem superatum est, id nequit ostendere: attamen locus per quem fit excretio, ad affectam partem nos deducet. infra nanque deiectum, intestini ulcus innuit. suprà uomitu reiectum, uentris. tussiendo redditum, membranarum quae aspe ras arterias integunt. si per urinas, uesicae uel naturalium meatus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
