# De anatomicis administrationibus libri novem 145.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 145.1 to 145.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/145.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/145.1

Hae igitur ipsae partes, item quae consensu & primario affectu laborant, inter se discerni conuenit, principatu, consequentia, magnitudine, & paruitate: adde accessionem causarum utrunque deprauantium: multi siquidem ob stomachi affectum, uel cerebro consentiente, uel oculis suffusione laborantibus, melancholiae symptomatis infestan tur. At his si animum diligenter adhibebis, commemoratos affectus cruditates & recrementa in uentriculi orificio collecta sequi deprehendes. Itidem eosdem simul intendi cum illis quae os uentris laedunt, & remittere cum his quae hoc iuuare dicuntur. At uniuersam de affectis partibus tractationem transigere in pręsentia mihi propositum non est, quemadmodum nec aliud quicquam eorum quae in arte medica absoluta sunt: uerùm solam inueniendi ipsa methodum ostendere, ac quomodo ea fini artis coniuncta sit. Atqui necessarium est, ut uarijs se modis quisque exer ceat in omnibus nostris commentarijs. Quod igitur in rem praesentem requiritur apponentes, ad methodos commemoratas discedemus: atque hîc rei formam esse censeto: ubi uerò materiae accesserint, totam iam substantiam, quum omnia particulatim recensuero, sicut modò in paucis exemplis factitaui. & haec tibi artis integra pars erit. Superest ut ostendamus ad commodum remediorum usum, partis quam cura mus, essentiae, figurae, ac situs cognitionem requiri. Substantia enim docet, quantum κ * [κτῖ σε τ primi morbi in intemperie consistentes à naturali modo recedant, quantumque cal facere, refrigerare, exiccare, & humectare illos conueniat. Figura uerò ipsos per se morbos docet, de quibus antea diximus: tum eorum magnitudinem simul indicat. nam quantum quodque à naturali statu egressum est, in tantam magnitudinem peruenit: cuius occasione rursus deprehenditur, quantum ipsa per contraria immutanda sunt, ut ad naturam reuertantur. Itaque haec proportione morbis ex intemperie respon dent. At proprium, eximiumque euacuationis modum ostendit ex osculis & figuris, quas sortitum est instrumentum laborans. id autem communionem cum ijs obtinet, quae à positu indicationem sumunt. quae autem inter ea proportionem haben ad magnitudinis conditionem, tum ad remediorum usus quantitatem, non opus est dicere.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
