# De anatomicis administrationibus libri novem 147.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 147.1 to 147.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/147.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/147.1

At eiusmodi medicis prognosticam facultatem esse arbitrari, qualem diuinatores profitentur, ridiculum planè est. Illi siquidem nono die uerbi gratia, incolumem futurum aiunt, non apponen tes, omnibus probè administratis. Etenim tales omnia uel auspicatò, uel inauspicatò cessura esse praedicunt, medicus uerò non ita praedicit: uerùm si omnia ut par est eueniant, septimo die uidelicet morbum solutum iri. Si error committatur, si quidem paruus fuerit, morbi solutio ex septimo in nonum diem transibit: si magnus, in undecimum. si uerò adhuc maior, in decimumquartum: si maximus, pe riculum certè salutis sequetur. Aduertit enim semper medicus animum his duoγιcυbς bus, ceu sibi mutuò contrarijs, nempe morbo, & naturae. Primò ex fortioris cognitione uel seruatum iri, uel perditum hominem praenoscit. Deinde alterutrius excessu certum morbi tempus pręsagit. Nec mirari oportet, si utriusque uiribus perspectis, uictorem deprehendas. Videmus enim gymnastas, ex primis luctatorum insultibus, non solùm uter sit superaturus praedicere, uerùm etiam praeter uictoriam saepe quòd & aduersarium celerrimè sit prostraturus. * Itaque medicus tum * Haec in Graesanitatem, tum mortem praesagiet: idque non ex alijs quibusdam exercitationieo desiderantur bus, sed accurata roboris morbi & naturae cognitione. Caeterùm ex ijs ipsis etiam alterutrius terminos reperiet. Quippe citò morbus, si uirtus fuerit robusta, soluetur: Sin imbecillis illa, morbus autem ualidior, mors accelerat. Sed excessus magnitudo, tempus termini indicabit. Hos ergo scopos animaduertens medicus, de exitu poterit praedicere. Porrò quibus modis scopos dignoscet, diffusius in libris de Crisibus pertractatum est. Sed etiam nunc generalis methodus, ut aliorum o1. ὲ Cby mnium, ita & horum dicetur. Proinde robur ex proprijs functionibus cognoscen A xgroe la. dum est: magis autem ex ijs quae pulsum aedunt: quoniam huius opifex uitalis fa cultas est. Magnitudo autem morbi ex ipsis symptomatibus. Quatenus autem natura morbum, uel morbus naturam superat, ex concoctione & cruditate deprehendemus: uirtutem rursum ex recrementis: uentris uidelicet, per ea quae denciuntur: uasorum, per urinas: totius corporis, per sudores. Ita ex alijs uniuer sis superfluitatibus, quae in una particula, aut pluribus habentur: quemadmodum thoracis per tussim: uesicae autem, aut renum, per ea quae cum urinis inferuntur. Iecinoris cauae partis, & mesenterij uirtus noscitur ex ijs quae per ima descendunt. Superioris uentriculi, & stomachi, ex ijs quae uomitu reijciuntur.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
