Latin
148.1 to 148.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 148.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
di causae queunt cognosci, utpote hominem minimè infestantes, sicut uenenum canis rabiosi, cuius nullum signum peculiare in corpore contineri inuenitur antequam commorsus rabie propemodum conflictetur. Quare necessarium est medico aegros interrogare de omnibus quae ipsis accidunt. Quum tantum copia quaedam, uel humorum prauitas in corporis mole suboritur, aut uiscus aliquod obstruitur, licet nobis ea dignoscere per quaedam symptomata media quodammodo eorum tum quae sanis insunt, tum quae aegris accidunt. Etenim quę in sanis sunt, omnia secun dum naturam inculpata habent. quę aegris accidunt, pręter naturam, &culpata existunt, quae in horum medio consistunt, ex genere quidem eorum habentur quae mor bis eueniunt, sed tum exigua magnitudine, &uiribus imbecillia, ut solitae uniuscuiusque functiones non impediantur. Si nanque dolor capitis, uel alterius cuiuspiam partis fuerit, adeò parua est ut hominem nondum lecto decumbere cogat: at siue grauitas uel in praecordijs, uel capite, uel alia parte, aut uiscere, neque haec satis est quae à solitis functionibus hominem remoueat. Insuper nec tumor corpo ris, uel gracilitas, uel coloris priuatio, &mouendis membris pigritia, uel somnolenta dispositio, uel uigiliae à munijs ad uitam necessarijs abducere sufficiunt: imd nec cibi fastidium, uel appetentia aucta. Ambo siquidem corpori non adamussim sano accidunt, quemadmodum si citra rationem se uel potum appetere, uel negligere, uel in stomacho morderi aut uentriculo, uel se lassos sentiant. talis enim figu ra est illorum quae aegrotaturis contingunt. Porrò affectuum qui illos generant correctio summatim contrarijs, uti prius ostensum est, celebratur. Particulatim uerò loquendo, omne superuacuum expurgari debet, distinctione prius facta, siue copia, siue qualitate, siue utroque delinquat. Quod in naturalem statum redire potest, contrarijs alterare oportet, crassum &uiscosum attenuando, tenue incrassando: commu niter autem utraque concoquendo, obstructiones aperiendo. At quae toto genere praeter naturam sunt, sicut uenena, &animalium uirus iaculantium ictus, alterando &uacuando. Alterationes quidem per contraria uel in tota substantia, uel una qualitate, uel duabus moliendo. Rorrò uacuabimus attrahendi facultatibus. At quibus auxilijs haec facias, ipsi affectus docebunt.