# De anatomicis administrationibus libri novem 149

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/149

Obstructos meatus detergent cibi, potus & pharmaca quae attenuare nata sunt. Quorum materias inuenire, ac iu dicare, commentario quodam, quem de simplicium facultate inscripsimus, seorsum docuimus. Quinetiam in libro de uictu extenuante traditum est. Proinde tempus iam est, ut ad eos qui ex morbis reficiuntur digrediamur, in quibus nec causa est praeter naturam, nec affectus, sola uerò gracilitas cum uirtutis imbecillitate. Tales igitur in naturalem habitum reducuntur, ex motibus ac alimentis refecti, corro boratique. Materias sanè quibus hęc confieri possint, in libris de sanitate tuenda indicauimus. At ne quid sermoni desit, dicetur etiam nunc totius ualetudinis tuen dae, non solùm eius quae corpora reficit, analepticen uocant, compendiosa metho dus. Ac primùm quodnam ipsorum genus existat, id ne quod praesentem statum tueatur, an hoc solo a medicatorio genere differat, quod paulatim uitiata corrigit: quip pe corpus si priorem statum conseruaret, artem quae illi praeesset, nequaquam desideraret. Verùm quia corrumpitur, nec idem perpetuò manet, factum est ut arte, quae eius incommoda perspiceret, indigeret. Si ergo corporis substantiam uacuari, inanirique solùm contingeret, eam nimirum cibo potuque restitueremus. Si uero aut humorum copia, aut excrementorum prauitas coaceruetur, opus erit exercitijs huc spectantibus, ut humorem cum uacuent, tum expurgent: superflua concoquant, causasque omnes quę sanitatem ipsam uitiare possunt, euitent: nempe refri gerationem, exustionem, lassitudinem, cruditatem, temulentiam, uigilias, tristitiam, itam, furorem, & id genus alia. Non enim necesse est singulis recensendis immorari, quum argumentum initio propositum iam absoluerimus. Institueramus enim non de omnibus medicinę partibus in transcursu percensere, sed quemadmodum alias artes, ita & hanc à finis notione constitutam esse, demonstrare: quod quum iam perfectum sit, summatim totam medicinae rationem repetamus: similitudinem quam cum alijs artibus factiuis habet, ostendentes. EST igitur medicina una factiuarum artium, non tamen simpliciter, ut aedifi catoria, fabrilis, textoria: sed ueluti ea quae collapsas aedes instaurat, & uestes laceras resarcit. Quoniam uerò & harum ipsarum duplicem esse constitutionem ostendimus, nempe artifice exempla ex se fingente, aut extrinsecus speculante: me dicam artem secundi generis esse demonstrauimus. Non enim ex se ipsa fingit exempla, uerùm ex anatome totum id diligenter speculata, uitiatam emendare conatur. Differt in hoc ab artibus praedictis, quòd plurima, natura operante subministrat: uniuersam tamen speculationem, ex qua medi cus corrector & minister est, cum alijs effectiuis ar tibus similem obtinet. Etenim similarium substantiam, & instrumentariarum generationis modum perno uit: unde affectibus inuentis, singulorum curandorum scopos inuenit. NIS.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
