Latin
152.6 to 152.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 152.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
quam ob rem uel generosissimos quosque pueros concinnè equitantes, saltantesque, tanquam equis sacra quaedam &ipsos obire oportebat. Quum igitur filij tui natura admodum teneri, locus hic undiquaque contusus uiolenter, a subiectis partibus absce deret, ac deinde pure collecto, incisione etiam opus haberet: puer sanè tanquam uir iam tum esset, patienter omnia sustinens, dextrè curabatur: ceu ex quodam philo sophiae studio, fortitudine ac magnanimitate ad praesens malum probè instructus exercitatusque. At tu in curationem diligenter incumbens, animum omnibus, quae à no bis fiebant accommodabas. ut si quando nonnihil etiam neglectim, ac oscitanter fie ret, statim accuratius exequereris, admoneresque secundum Hippocratem, ne teme re quid committeremus. Sed hoc etiam laudabilius aliquid abs te fieri magis animad uerti: nempe si quando medicamentum quoddam à medico impositum, suo in Io co minus rectè haerebat, id tuismet digitis transpositum, aptè uulneri applicabas, ut miraculum esse uideretur, te tam repente ex tuo erga filium amore, &naturali dexteritate, artis absolutionem ostendisse. Atque id ipsum tibi usuuenire comperio, C quod &Plato sapientissimus commemotat, in multis ut est consentaneum, frequen Disciplinae„ ter speculatus, &ueri gaudens necessitate. Haec autem ipsius est sententia: Discipli rerum sunt„ nae rerum sunt recordationes, animusque uidetur omnium habere notitiam: quae recordatio-„ tunc nimirum apparet, quum usus postulat. Ita in te quoque filij solicitudine, praesens nes. artis experientia, praeter nostram opinionem apparebat. Nec id sanè immeritò, quum sis adeò ad optimum quodque percipiendum ingeniosus.