Latin
154.6 to 154.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 154.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim calcem quo candida sit, quemadmodum nix, uisu duntaxat frigidam indicare satis esse censemus. neque rosam quòd rubra sit, ideo etiam calefacere ipsam ilico pro certo ha bemus, sed unà cum uisu sensum quoque tactus adhibentes, illam quidem calefacere, adeo ut urat certò inuenimus: hanc uerò quòd frigiditatem econtrariò in ea tactu percipiamus, ex refrigerantium numero esse firmiter habemus persuasum Atque hoc pacto reliquorum adamussim medicaminum singulorum uirtutem ipsc sensu iudicantes inuenimus aliud esse salsum uel acre, aliud amarum uel dulce gustatus nimirum probatione. Quòd autem aliud calefacit, aliud refrigerat, aliud humectat, aliud exiccat, tactus subsidio est condiscere. Multorum uerò ex ipso odc ratu probationem molimur, &facultatis robur ex uehementi exhalatione deprehendimus, imbecillitatem uirtutis ex remisso odore. At probatum ne sit, an minus quodlibet medicamentum simplex, sensus ipsius iudices statuentes cognosci mus. Atque his primùm illa experti, &fide ex usu sensuque astructa: ita deinceps experimento rationem adiungentes, ac in omnibus, ueluti ducem ipsam sequen tes, tum simplicibus medicamentis congruè utemur, tum compositionem ipsorum rationis artificio praestantissimam reddemus. Nam morbi cuiusque natura Antipatrus. Studia impera torum in amicis seruandis. Arria curata ab imperatoribus. Vinum absintbites ad stomachi imbecillitatem. Historia de Pisonis filio. Instrumenta probationis medicamen torum. Calx. Nix. RosaTactus medica mentortm in dex uisui adhibetur. Odoratus qua dam iudicat. Quomodo ger manum medica mentum cogno scatur. comperta, ac uarietate, differentiaque temperamenti simplicium medicaminum cognita, sic composita praeparamus, unicuique morbo quod congruum est, uaria ipsorum compositione distribuentes, singulisque hominibus pro corporis ipsorum statu, ut medicamentaria pars medicinae praecipit, artificiosè adaptantes.