Latin
157.5 to 157.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 157.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Huc accedit explicandum quae singulis conueniant in quibus morbis, que exhibendis. morbi tempore, qua specie, quali uictu, uel anni tempore, quomodo tractemus &id genus alia. His enim uti uides, generalius nos docet, ut qui &medicamentorum naturas discere nos adhortetur, &tempus exquirere, quo medicamenta debent assumi. Denique eorum qui assumunt, temperaturas inspicere. Sunt enim Qιλοφάρμαnonnulli proculdubio, qui tam facilè ea possunt capere, ut etiam saepius concooi. quant, uel nihil ab ipsis in commodi, sed aliquando nutrimentum experiantur μιβφάρμα Quidam tam inepti medicaminibus assumendis existunt, ut nequaquam uti iκοι. psis possint, &stomachus auersetur, ac ante usum facilè dissoluatur. Haec igitur &ueterum medicorum praestantissimi ab ipso edocti, optimas sic medicamenVeterum motorum compositiones effecerunt, ex singulorum natura confecturae artificium dus componen inuenientes, quaeque intensa sunt ipsis qualitatibus, aliorum mistura remittentes. di pharmaca. Simili ratione acria hebetantes, &ut summatim comprehendam, pro reliqua cuiusque uitij differentia, &hominum temperie, medicaminibus cum artificio utentes. Quare ut animum induco meum, Theriacen hanc, de qua totus hic liber Theriace. ampliter disserit, ex plurimis optimisque medicaminibus praepararunt. Quum enim considerarent morsus noxiarum ferarum esse ineuitabiles, &uenenosorum medicamentorum symptomata lethalia: ad haec quum perpenderent hominum naturas permultum inuicem differre, &aliud alij medicamen idoneum: meritò exactam ipsius, &uariam fecerunt misturam, ut huius rei gratia, certò ipsa in his omnibus finem assequeretur: atque ob usus necessitatem, magno studio ab hominibus affectaretur. Nihil siquidem inter uitae mala difficilius esse mihi uidetur ui Nihil grauius rulentis medicaminibus, &feris noxijs. Etenim ab alijs etiam grauissimis fuga nos uenenoso medi praeseruamus: illa maxime hominibus imponunt, quòd uidelicet aliquis nulla prę- camine &feris noxijs. munitione adhibita, frequenter uenenum, nesciens imprudensque assumit. deinde commorsus à fera quadam, subitò interit. Ego autem ex quodam historię libro accepi, quomodo aliquis bellum contra Romanos gerere uoluerit, nulla militaris or dinis potentia munitus. Homo uerò hic, inquit, Carchedonius, complures ollas feris, quae repente possunt occidere, refertas aduersus hostes proiecit. Illi autem non intelligentes, quis mitteret, eoque neutiquam sibi cauentes (quippe tales emitti sagittae inter hostes non solebant) protinus collapsi perierunt.