# De anatomicis administrationibus libri novem 158-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, CLAVDII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/158-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/158-2

Ccipe quas habeat uires, clarissime Caesar,
Antidotus multis consociata modis.
Accipe securae Nero libertatis alumne
Magna salutiferae robora Theriaces.
Dicitur haec Graijs hilare, simul eudios atque Galene:
Ad portus diros haud medicina leuis.
Nec si Meconis perfrigida pocula succi
Hauseris, insignem uim negat illa suam.
Nulla cicuta potest hanc uincere, nullum aconitum:
Nec quoque frigidior succus hyoscyami.
Feruida non thapsus, lethalia pharmaca Medae,
Sanguineûmque ualent ulcera cantharidum.
Vipera nigrescens ictu, infestusque cerastes,
Arida seu dipsas, non superare potest.
Scorpius aduersum hanc, itidem nil promouet aspis
Quae in reliquis uirus exitiale tenet.
Non dryas inuisus contra hanc occurrere pugna
Audeat, in latebris sed manet ipse suis.
Dryinos, necnon hemorrhun, sanguinis expers
Qui uirus fundit, hac potione domas.
Non hoc offendunt inimica phalangia potu
Quae horrifico uexant sumpta dolore uirum.
Non hydrus, aut Epichersus, ubi sub sydere cancer
Percalido primum pascere solet aquis.
Nulla tibi amphisbena nocet, siccosque pererrans
Campos exitium nulla rubeta feret.
Huic fidens Caesar prato oblectare per aestum,
Nec Libyae, curae siet harena tibi.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
