Latin
CLAVDII
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 159
Unproofread scanNot analysed yet
A Quin stomachum curat medicamen, quum aestuat aegrum
Assiduè uexans, insuper asthma uelox.
Nec oberit labijs chersydrus pestifer atris,
Qui occurrens, animam non sinit esse diu.
Vel quum uentriculus turbatur flatibus, undam ut
Interius surdam concitet ipse chyli.
Vel quum difficili uertuntur tormine uenti
Intestina, colon pulsus ubi exagitat.
Vel quum iam totos confuso felle per artus
Vt propius nequeat esse colos oculis
Regius infestat morbus, non ulla ciborum
Cura adsit (quamuis Iuppiter annueri
Tempora longa) animo sed tristes limina uitent
Eius qui medicam polliceatur opem.
Si uideas pallore malo candentia membra,
Tollet hydropa suis uiribus antidotus.
Et fuscata statim lustrabit lumina, rebus
His quoque si incipiat, non uereare pthisin.
Sola etiam Tetanum, Tendonum spasma, profund
Theriace haec adimet pondus opisthotoni.
Vel quum thoracis pungit membrana locellos
Pulmones reprimens desuper ipsa leueis,
Vel quando horrificos patitur uesica dolores
Viceris, illius praedomitusque porus
Impedit urinam, coles &reddere eandem
Appetit, &crebro proruit in uenerem.
Quum renum saeuit crucians iniuria lumbos,
Hoc poterit potu tristis abire dolor.
Pectoris &labem saniosam pellitat aegri
Multos usque dies haec potio antidoti.
Pestiferamque luem curat, quae tempus in omne
Spiratu grauis est, intima conficiens.
Atque canis rabidi uirus quod morsibus indit
Laetus odorata euaseris antidoto.
Hinc tu sume fabae pondus, quam lympha creauit
Vmbratilis, coeno &tecta simul folijs.
Nempe fabae Nili, grauitatis nomine, ternis
Antidoto calidam consocians cyathis.
Sumito, quando capis somnum, uel luce reuersa
Vel uno pariter pocula bina die
Luce bibent ipsam, quibus est sol tristis, ut inde
Lenimenta mali quod furit, accipiant.
Nocte, quibus tenebrae gratae minus ordine uerso,
Ante thorum pulchre sumpta medela facit.
Virulenta animans quos laesit uulnere diro
Aut cui lethalis capta fuit potio,
Apponens hilares affectis pocula, eodem
Noctu &luce simul fac medeare modo.
Quin &perpetuò spiranti nocte quietem
Praebebis Caesar hac potione leuem.
Principiò expertus uir arte uenabitur angues