Latin
164.1 to 164.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 164.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vetus quidam sermo est, quaedam animalia ubi inter mordendum sanguinem humanum, ex uulnere manantem, contigerint, commorsos occidere. ubi uerò sanguinem non gustauerint, sed ita uorantur, mor sos seruare incolumes posse. Sicut etiam de Helenio, à Graecis inquilinis Nico appellato, idem memoriae proditum esse dicunt. Nam Dacas, inquiunt, &Dalmatas id telorum cuspidibus circumspargere, atque sic postquam sanguinem uulne ratorum attigerit, posse necare: esum uerò ab ipsis esse innocuum, neque mali quicquam ipsis facere. Ad haec ceruos ab ipsis sagittarum ictu trucidari, neque ipsa co mesta, mali quid edentibus adferre perhibent. Verùm haec ratio non mihi uidetur sufficere, ut quod quaerimus possit inueniri, quum experientia nitatur, &solùm quod accidit commemoret. Etenim Empiricos non recipio, quoniam &ipsi idiotarum modo, propositum speculantes, rem quidem admirantur, caeterum caua sam ipsius ignorant. Nam qui neutiquam requirunt discere, sed detrectant ipsam ratione inuenire, ac solùm facta probantes, experientiam saepius uisorum satis esse medico asserunt, eundem admirationis modum cum idiotis, uti est uidere, obtinent. His autem diligentiores fatentur quidem medicos eruditius aliquid idiotis meritò habere, sed nequeunt inuenire, &inquirere superuacuum esse arbitrantur. At nos multò accuratius in medicinam incumbentes, ac quae fiunt uulgi dun taxat more nolentes inspicere: neque experientiam repudiamus, sed ei rationem coaptantes, quum datur occasio, absolutam ita, &rationalem necessariò reddemus artem, non ut solùm disquirendi studio quomodo fiat, assequamur, uerùm ut etiam aliquid ad dextram curationem ex inuento condiscamus. At hîc ideo insistemus rationi, ut rei, quae fit, causam inueniamus. Miraculum enim uideri queat, quòd si ex inquirendi ipsius studio prompte &ipsa tanquam respondens subitò reperiatur. Et ut magis sermoni fidem adhibeas, ex alijs quibusdam, quae manifestò ex operibus apparent, demonstrationem producam. insuper ex ijs, quae foris imponuntur duntaxat, &per os sumuntur. Nam à Crocodilo laesis, ipsius adipem uulneri impositam, summo esse praesidio nouimus. Item muris aranei morsus aequè lethales, ab ipso rursus in puluerem redacto, superpositoque citra dolorem iuuari.