# De anatomicis administrationibus libri novem 164.5-6

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 164.5 to 164.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/164.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/164.5

Similiter qui à uipera sunt percussi, periculum effugiunt, si trita ipsarum corpora uulneribus ipsis applicuerint. Nec talia citra rationem in ipsis, ut dixi, eueniunt, nec tantum obtinent uirtutis ut possint perimere, si respicias distributionem facultatis in altum penetranus. Quemadmodum sane in cataplasmatis idem quoque fieri cernimus, uirtute in corporibus ipsorum moderata, quae mederi deinceps queat, non autem occidere: uerùm quod in Theriaca accidit, manifestiorem habet rationem. Dico autem propterea feras has noxias, ab ipsis commorsos iuuare, quòd copiosior uis tabifica simul cum capitibus amputatis, tollatur. Ad haec uim in alijs partibus reliquam confectionibus nos obtundimus, dum ipsas coquimus: & salis, anethique non parum aquae miscentes, nec condimenti solius gratia talia contemperantes, sed ut corpora eliquescant. Atque hoc modo ipsa paucum uirus, aut nullum prorsus habere facimus. Plurimum autem uirtutis auxiliatricis praeparatio exhibet. Quomodo igitur ferae tot & talibus mistae medicamen tis, amplius queant perimere, quum malitia ipsorum corruptrix sit exoluta? Insuper uerior ratio uidebitur, si in quibusdam quoque similibus demonstrationem adfe ram. Cantharis nanque sola exhibita, uesicam exulcerat, & inimicum est ipsi medicamentum, & ualida saepenumero uirtute hominem iugulat: mista uerò alijs quiA busdam, econtrariò ipsius uesicae fit auxilium, & uehementer urinam prouocat.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
