Latin
168.1 to 168.5
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 168.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus, qui nostro tempore Archiatrus euasit, alia omnia sicut hi uiri in confectura seruans, solo cinamomo ab ipsis euariat. nam duplicatum huius pondus, medicamento ipse adiungit. ita uerò in chalcitide, ita quoque in sagapeno, ab Andro machi sententia discordat. Quippe duas drachmas ueluti Xenocrates, in medica mentum conijcit, quum Andromachus quatuor mittat. Verùm in sagapeno Damocrati etiam refragatur. Etenim hic unam drachmam, Magnus duas medicamento inijcit, augetque uini mensuram. Quippe duos sextarios infundendum censet, alijs ut usus postulat, qualicunque uini mensura utentibus. Demetrius, qui &ipse nostra tempestate primarius medicus constitutus est, in omnibus alijs iuxta Andromachi sententiam medicamentum praeparat, solo squilliticorum pastillorum pon dere ab eo discrepat, &alijs uniuersis scriptoribus. Siquidem illi quum drachmis quadraginta mensuram complectantur, solus hic quadragintasex drachmas duntaxat antidoto admiscet. Nam quum tanta in scripturis sit differentia, nos Andromachi, tanquam praestantissima utimur, &in regios usus ita praeparamus. Porrò confectura ipsius hunc in modum confit. Etenim utilem tibi ac dextram ratione praeparandam censeo, ut si quando medici inopia, dexteritate ingenij praeditus uoles conficere quamoptime conficias, loco magistri praeparationis, ipso rationis adminiculo fretus. Caeterùm ante illam confectionem conueniebat etiam unguenti hedychroi, quod ei inditur, scripturam pernouisse. Est igitur laudatissima praeparatio apud Magnum hisce uerbis expressa: aspalathi radiculae corticis, calami aromatici, schoeni floris, phu, costi, asari, xylobalsami, asiae, singulorum drachmas sex, cinamomi drachmas uigintiquatuor, amomi tantundem, amaraci drachmas uiginti, nardi indicae drachmas sexdecim, foliorum malabathri drachmas sex, myrrhae drachmas uigintiquatuor, mastyches drachmas sex, croci drachmas nouem decim. excipiuntur uino phalerno opobalsami. contactu fingis pastillos, &in umbra desiccas. Simili modo squilliticos quoque orbiculos praeparare conuenit: sumitur squilla recens, paruae magnitudinis, oblinitur non (ut quidam uolunt) luto, nam id sordidum esse mihi apparet, sed fermento. Nam fa cilè tenerrimo torrentur, ut interea nonnihil etiam ipsius assumat. Deinde ubi probê in furno, uel in patinis, ubi panes coquuntur, ut aequalis fiat tostio, incaluerit, sumptis interioribus ipsius partibus tenerrimis, leuigare diligenter oportet: erui quoque farina laudatissima, recentissimaque, pari portione admiscebitur, ut Democrates praecipit. Nam Magnus dimidiam partem immittens, parum mihi admisce re uidetur. Andromachus autem duas inijciens portiones, multùm. Aequalis au tem modus fingendis pastillis optimus est. Atque hac ratione trita cum eruo squilla, orbiculos formabis mediocres, &in umbra repositos in usum seruabis.