# De anatomicis administrationibus libri novem 17.5-6

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 17.5 to 17.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/17.5

Videbis autem, ubi inseritur, ligamine, quod tendines in orbem ambit, sublato. Et quidem tendines subditi, qui digitorum ossibus incumbunt, citra fissuram tertium cuiusque digiti os ingrediuntur. Quatuor huic superstrati, secundo, ut diximus, ossi inseruntur: utpote qui priori cuique tendini maiusculo subhaerent, singuli bifariam scissi subditum tendinem circumeunt, ac secundorum ossium lateribus insinuantur. Porrò maior digitus priuatim hoc supra caeteros habet eximium, puta quòd nihil ex altiori bus ad ipsum deuenit, nec particularum propago soli ipsi ex communi omnium capite, sed aliunde accedit. Quare magna cura diligentiaque cauę manus partis tendinem inspicito, qui ex quatuor sibi contiguis in maiorem digitum propagatur: non tamen in primum eius articulum, sicut illorum unusquisque, recto tramite peruenit: secundum uerò ascendens, mox ad tertium usque porrectus, primum quidem simi liter illis insitu mouet: alterum deinde tunica extrinsecus ipsum ambiente: quam ubi scalpello acutiore à tendinibus dissolueris, iuxta longitudinem incidere conuenit. Nam si manu aberrans, transuorsim, non recta linea diuiseris, totum tendinem ei subiunctum amputabis.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
