# De anatomicis administrationibus libri novem 171.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 171.1 to 171.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/171.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/171.1

Nam fluxione per corpus oberrante, pulmo semper ob respirandi necessitatem motus, ac propter corporis sui raritatem ad illam excipiendam facilis, totam ipse ad se trahens, ita hominem suffocat. quod ego in mul tis contemplatus experientia didici, atque huius rei gratia omnino ab hisce medicamentis abstinere consuluerim. Theriaca uerò in talibus uti etiam uehementer adhortor. Etenim humorum superfluitates exiccans prodest, & alias colligi non permittit. Plerique igitur initio assiduè hac usi potione, in totum ab affectu liberati sunt. Atque hac opinor ratione etiam aqua inter cutem laborantes, multùm subinde adiu uit, dum humorem ipsos affligentem absumeret, & insitum calorem perfrigeratum excalefaceret: praesertim hydropas, quos anasarcas & leucophlegmatias appellant, insigniter adiuuare consueuit, in totum ipsos corpus distribuens, & undequaque cor poris humiditatem exprimens. Quapropter etiam prauo corporis habitui, quam ca chexiam dicunt, optimum est remedium, ut quae corporis habitum coaugmentet, su perflua digerat, naturam ad suas functiones fortiter obeundas pręparet. Hoc auxilij modo etiam elephanticis crebro succurrimus. Nam quum multus humor sit corru ptus, cuius uis totam corporis molem putrefaciat, antidotus morbum solet euincere, dum fluxiones, & sanguinis corruptionem impedit. Ad haec tetanicos haud ra rò persanauit, neruos calefaciens, tensiones ipsorum relaxans: quemadmodum etiam partium resolutiones saepe curans, spiritu recreato in naturalem statum reduxit, & motus particulis reddidit. Mirari uerò antidotum licet, quum non modò ipsam corpus aegrotum sanare conspiciamus, sed etiam animo subinde affectibus noxio posse auxiliari. Quippe uitia ex melancholia sedat hoc medicamen continuè exhibitum, ceu exhauriens, exugensque atram ex uasis & liene bilem, sicut & bestiarum uirus: quare ad febrim quartanam potissimum pulchre conuenit. Siqui dem febris haec ab atra bile oborta, prompte antidoto tollitur, praesertim si artificiosa ipsa utaris. Ego igitur multos quartana laborantes, hoc praesidio facilè à mor bo uindicaui. Nam uomitu prius, secundum cibum ipsos uacuans: deinde insequenti die absinthij succum exhibens, ut bilis edulcescat contempereturque, ita ho ris duabus ante accessionem antidotum exhibeo, ac mirificè ipsam frequenter uidi proficere, ut protinus qui caperet, sine morbi accessione maneret, & aquae pauorem morborum pessimum, hoc medicamentum saepe tollere consueuit, & mirabiliter tantorum malorum concursui resistere.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
