# De anatomicis administrationibus libri novem 171.5-6

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 171.5 to 171.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/171.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/171.5

Non enim corpus duntaxat ipsis in arescit, & conuellitur interdum, febrique acri intus uritur, sed animus etiam delirat & grauissimum ipsis adfert symptoma. Quippe aquam timent ac propter mul tam siccitatem humidi tenentur desiderio, & a potu abstinent, quia mente alienati id quod auxiliari possit, non considerant. Fugientes enim aquam, pauentesque mi serrimo mortis genere intereunt. In quibus potissimum methodicos sum demiratus, qui causas ad curationem esse inutiles dicant. haud enim scio quomodo his queant mederi, quum simplex morsus existit, & similis à non rabioso cane illato ap paret. quem enim curationis modum ipsis indicabit uulnus corporis obiter inspe ctum, nec interiore causa ab eis examinata, nec ipsorum oculis animaduersa? Ara tionali autem medico sola ratione, & diligenti examine adinuenta. Quamobrem qui in methodicum malè curantem inciderit miser, ceu irrationalem quandam & & ipsum bestiam existentem, omnino moriturus est, meritò per illius sectam occum bens. Quoniam ob dogmatis sequelam, causam inquirere non dignatur.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
