Latin
172.5 to 172.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 172.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quum igitur ignem per totam Athenarum urbem incendi iussisset, non simplicen lignorum materiam, uerùm serta floresque suauissimos alimentum ipsius esse consuluit, unguentaque pinguissima &odorifera ipsis superfundi, ut aërem purum hoc modo redditum, homines in mali subsidium respirarent. Simili ratione Theriacen, ceu ipsa quoque ignis quidam purgatorius existat, praesumentes in pestifero aëris statu neutiquam malo corripi sinere nouimus: corruptis iam posse mederi, aëris inspirati malitiam inalterantem, mutantemque, ut quae corporis temperaturam infici magis prohibeat. Quapropter consilium est, ob has tam repentinas aëris constitu tiones, aliasque noxarum causas oborientes, in prospera quoque ualetudine crebro antidotum assumere, quò &externis accidentibus corpus resistat, ac ubi iam fuerit affectum, illam inuenias propitiam. Quae ueluti bonam quandam temperiem salubremque statum corporibus inducit, dum humorum superfluitates absumit, partes perfrictionibus emortuas recalfacit, &insitam uirtutem naturae functionibus probè obeundis corroborat. Quum enim natura sanitate fruitur, tunc etiam sine impedimento uentriculus cibos concoquit, ac uenae ipsos promptè in sangui nem redigunt, iecur bilem ex facili segregat, cor purum sanguinem suscipiens, uniuerso deinde, ut iam nutrire queat, corpori transmittit, excretiones ipsas moderatius molitur, recrementa corporis, per totam respirationem salubriter digerit, Maximè uerò in peregrinationibus antidoti potionem consuluerim, quum in frigido aëre per hyemen iter aggrederis. Iam uerò ad animi prudentiam acrimoniamque non esse inefficacem pernoui. Quippe sensus ualidè suo fungi munere efficit, mentemque uaporibus liberatam subtiliorem reddit. Breuiter, totum corpus ita ab iniurijs securum facit, ut ne à deleterio quodam posset infici. Nanque uaria &tantae misturae A medicaminis uirtus eiusmodi firmitatem producit, praesertim quum bestiarum mi stura constat.