# De anatomicis administrationibus libri novem 173

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/173

Proditur enim, Mithridatem magnum illum bellatorem, non The riacam, ut quae necdum esset, sed aliam antidotum uarijs quoque misturis composi tam, ipsiusque dictam nomine (Mithridatios enim appellatur) praesumentem, ob fir mam corporis constitutionem ex illa praeparatam, non potuisse ueneno poto inte rire. Quum enim bellum aduersos Romanos gerens, à Pompeio uictus, in extremis medicamenti ueneno sanus mori cogeretur, medicamento epoto, eoque copio so, ipse quidem non interijt: filiae autem, quae ob eximium erga patrem amorem cum eo mortem uolentes opetere, eiusdem medicamenti potu subitò conciderunt. Deinde quum mortem ille obire statim non posset, ueneno propter antidotum praesumptam inefficaci, uocato quodam ipsius amico nomine Bystoco, iniunxit, ipsum iugularet. Atque sic pharmaci opus ferro absoluens, mori ipsum uiolenter coegit. Vides igitur quantum efficaciae ad firmam corporis habitudinem conciliandam uariae mistionis medicamina obtineant, & potissimum Theriace ob tantam, ut dixi, bestiarum uirtutem. Cęterùm medicamen hoc meo consilio sumes proba fruitus concoctione, nec cibis repletus. Mensura aliâs alia rectè uteris. Interdum enim fabae Aegyptiacę magnitudinem cum duobus aquae cyathis capies, ubi exiguum ad concoctionem ipsius interuallum erit. interim uerò auellanae nucis magnitudine bibes, quum plus temporis ad pharmaci distributionem habiturus es. Porrò inspice & anni tempus & regionem, ubi medicamentum assumes. Nam per ęstatem neu tiquam id capere consuluerim. Quippe statu aëris calido, etiam ex antidoto corpus longè calidius euadens, offenditur. atque hoc mirabilis ille Hippocrates considerans, medicamenti exhibitiones ante caniculae ortum, & sub ea, difficiles esse tra dit: quoniam febrim hoc potissimum tempus hominibus aduehit. Quapropter & aetate florentibus, & multò naturali calore praeditis, neque multùm, neque saepe exhiberi medicamen est consilium. Quemadmodum ijs qui iam declinant, & plurimùm, & crebro non ex aqua, sed uino magis assumi profuerit, ut corporis uirtus iam emarcescens, & genuinus calor extinctus, refocillari, accendique ipsius possit beneficio. At in pueris omnino medicamentum est uitandum. Quippe cuius ma gnitudo illorum uirtute maior sit, & corpus ex facili dissoluat, natiuum spiritum citò extinguat, quemadmodum sanè & lucernae flammam oleum igne copiosius adhibitum prompte extinguit. Ego itaque ex historia memini puellum aliquando ex intempestiuo antidoti usu dissolutum. Etenim diuturna febri laborabat, gracilis admodum corpore, & uiribus imbecillis, ut qui uix multa diligentia posset superesse. Quae quum ego ex medica ratione conspicerem, etiam uehementer ipsi phar macum dari prohibebam. Nam quidam eius curationi praefectus, qui uidelicet pa trem se esse diceret, & tyrannicam imperandi facultatem potius haberet, quàm ex ratione consilium audiret, temere & uiolenter admodum me compulit ut infanti medicamentum exhiberem. Quod iam assumptum concoqui non potuit, fortius uidelicet eius uirtute qui ceperat. Verùm totum ipsius habitum dissoluit, aluumque fecit profluentem, atque ita propter irrationalem medicamenti usum, noctu infans perijt. Porrò si in calidiore nonnunquam uerseris regione, caue medicamine utaris aëris caliditate illic sufficiente. Qua de causa etiam hominibus primo? Iulij ortu calidissimis, & multa inde siccitate praeditis medicamentum esse mihi uidetur incongruum

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
