# De anatomicis administrationibus libri novem 174.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 174.1 to 174.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/174.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/174.1

Ego quidem assero sales, etsi uim theriacae imparem habeant, non tamen omnino robur opitulatorium in eis obliterari. Multa siquidem ignis commercio redduntur meliora, interim latentem ipsorum naturam in apertum aedunt. Nonnulla uerò ad quem uolumus usum accommoda efficiuntur. Aurum itaque per ignem iudicamus: & adulterum igne coarguitur: atque flamma exactè purgatum, germanum esse apparet. Iam ferrum igne mollescit, & flexum nobis ad multos uitae usus habile esse uidetur. Nunquid etiam plurima quae in corpus ingeruntur, nutriendis nobis ignis beneficio redduntur idonea? Panis siquidem & reliquorum animalium, & piscium carnes crudae adhuc appetitus usui sunt inutiles, coctae, tunc etiam corporum alimenta fiunt. iam uinum ipsum statim ab uuis expressum, crudum incoctumque est: solis autem aestu coctum, tunc & suauissimum & maximè potabile redditur. Por rò multa in arte medicamina quandiu ueterem ipsorum naturam retinent, acerrima esse, & corporibus inimica experientia docet: domita uerò ignis necessitate cu rationi fiunt congrua. Itaque chalcitis, cruda quidem corpora contingens, facilè cru stas excitat: cocta uerò, cicatricem ulceribus inducit. Item lapis phrygius crudus, acerrimus est: ignitus autem, & cum alijs quibusdam tritus, praesens fit oculorum remedium. Spongiae combustae cinis, sanguinis fluxionem potenter inhibet. Idem mihi etiam in theriacis salibus fieri apparet. Omnia enim sola combusta, ac integrae accensae bestiae, prauam uim corporibus inditam ex ustione deponunt, & ab igne auxilij symmetriam sortiuntur. Peculiariter autem & maxime sales medentur affectibus summa in cute obortis, leucis dico, lepris, impetigini agresti. nam superfluitates cuti subditas acresque potissimum discutiunt. plurimi igitur ipsos man ducantes, sudoribus largiter diffluentes, corruptam uacuant substantiam, ut pedunculos quoque uocatos, quosdam ex corruptione propriè nascentes eijciant: quos ideo, ni fallor, Graeci phthiras appellant. Dentes optimè abstergunt, & flaccidas partes densant, fluorem ipsis illabentem reprimunt, à putrilagine reseruant, erodi ipsos non sinunt. Hunc in modum praeparantur. Conabor enim tibi rursus horum Confectura salam. quoque confecturam sermone describere. Viperae praedictis similes, & eodem tem pore captę, numero quatuor, non biduo plus post uenationem, sumuntur: uerùm si fieri possit eodem die, quo sunt captae.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
