# De anatomicis administrationibus libri novem 176-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, DE QUANTITATE DIASTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/176-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/176-2

DE QUANTITATE DIASTOLES. Iam uerò tangenti tibi, arteria in omnem attolli dimensionem uidebitur. Sunt autem totius corporis dimensiones tres: in longum, altum, & latum. At quum animal secundum naturam mediocriter habet, arteriam uehementer attolli deprehendes: quum secus, una harum dimensionum uel deficit, uel excellit. In quo memorem esse te conue nit, qualis pulsus naturalis erat. Et si quidem eum, qui pręter naturam est, latitudine ma iorem inuenias, Latum appellabis: si longitudine, Longum: si profunditate, Altum. His contrarios, minores uidelicet naturali, ad portione uocabis, angustum, breuem, & humilem. Ex ijs autem qui triplici dimensione similiter in habitum naturae con trarium uertuntur, undiquaque imminutus, Paruus dicitur: omni parte auctus, Ma gnus appellatur. Atque hae quantitatis diastoles in pulsu differentiae inueniuntur. DE QVANTITATE MOTVS. Propriè ad motum pertinent, celeritas & tarditas: haec quidem soluta quaedam motio, illa uerò coacta urgensque. Iudicium de his quoque sumemus, naturali ipsas confe rentes. In qualitate occursus impetusque pulsuum uehementia, & remissio consistunt. Vehementia quidem, quum tangens manus ualide repellitur: Remissio, cum languidè. Porrò mollicies & duritia ipsius tunicae arterię, qualitates sunt. Mollicies, quum uelu ti carnosior etiam in occursu arteria apparet: Duritia, quum ueluti siccior, & corij modo rigidior. Dignoscitur itaque & talis pulsuum differentia protinus unà cum arterię mo tu: quanquam ipsius propria non sit quemadmodum tres modò commemoratę. Ex illis enim celeritas & tarditas, motus qualitate comprehenduntur. Vehementia & remissio, ictus modo. Magnitudo & paruitas, ad quantitatem diastoles pertinent. Diastole uerò non sine motu consistit. Caeterùm molle corpus & durum, ut tale sit, motu praeterea non indiget. Has igitur quatuor pulsuum differentias, ictus uarietas continet.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
