# De anatomicis administrationibus libri novem 177-3

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, DE COMPOSITA PVLSVVM INAEQVALITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/177-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/177-3

DE COMPOSITA PVLSVVM INAEQVALITATE. Compositae uerò quatenus possit alia alij, una uni, una pluribus, et multę mul tis commisceri. Ac nonnullae ipsarum peculiare nomen sortitae sunt, quemadmodum & uermicularis, & formicans, & hecticus. Vermicularis, quum ueluti perreptantis arteriam uermis, fluctuum modo excitati, species repraesentatur, nec arteria tota eodem tempore attollitur. Quòd si cum diastoles paruitate accidat, uermi culus nuncupatur: Sin autem cum magnitudine, fluctuosus simpliciter. Constat autem & languidum, & crebrum esse uermicularem.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
