# De anatomicis administrationibus libri novem 177

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, DE QUANTITATE DIASTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/177

DE QUIETE TEMPORIS, QVO ARTERIAE attolluntur & submittuntur. Huc accedit alia iuxta ictuum interuallum differentia. Solent enim sic medici appellare tempus quod ictus duos intercedit, quo uidelicet arteria attollitur & submittitur. Conuenireque medicinae candidatis puto, ut primùm sese exerceant in systole, ut quae minus sensu queat percipi. Vocabitur autem mihi aliud ictus, aliud interuallum. Ictus quidem, quum arteria motu suo tactui occurrit. Interuallum uero, quum intra duos ictus quiescit: cuius ratione pulsus dicitur creber, rarus, & amborum medius, quo pulsus naturales continentur. Cognosces etiam hos temporis quantitate. Creber nanque est, quum breue quietis tempus fuerit: rarus, quum longum. At quietem ne dixeris, an interuallum ictuum, uel systolen, nihil intererit.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
