# De anatomicis administrationibus libri novem 179.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 179.1 to 179.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/179.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/179.1

Quare hyeme aduentante, in contraria uertuntur. Sunt enim tunc pulsus parui, languidi, tardi, & ran. Respondet autem ueris initium, fini autumnij: finis illius, huius initio. Et aestatis exordium, ipsius fini simile est. Sicut hyemis principium, eiusdem exitum imitatur. Quemadmodum pars illa, quae à media aestate, mediaque hyeme aequè ad utrunque finem declinauit, simili modo uariat. Media uerò aestas partim cum media hyeme con uenit, partim discordat. Parui siquidem & languidi utrinque. Citati autem, crebrique per aestatem. Tardi & rari, hyeme. Non tamen adeò parui aestate, sicut per hyemen: sed minus aestate sunt exigui. Rursus hyeme non sic languidi, ut aestate: uerum minus hyeme languescunt. Hoc itaque modo pulsus pro temporum ratione mutantur. Nec aliter iuxta regiones uariant. Nam in uehementer calidis, ut media aestate se habent. In frigidis multùm, ut media hyeme. In temperatis, ut medio uere. In ijs quae medium tractum sortitae sunt, ad portionem respondent. Inter alios autem aëris nos ambientis status: calidi, calidis anni temporibus: frigidi, frigidis: medij, medijs, nempe ueri similes existunt. In partu pulsus maiores, crebriores, citatioresque fiunt: reliqua secundum naturam seruant. Erunt utique, si quid aliud & somni nanturales: mu tant autem hi quoque pulsus. Primùm ubi incipiunt, minores, tardiores, rariores, lan guidioresque reddunt. Deinde traditatem, raritatemque adaugent, praesertim à cibo: ma iores autem & uehementiores pulsus fiunt. Tandem rursus languidi, paruique: tardi uerò & rari permanent. Eorum qui expergiscuntur, statim quidem magni, uehementes, citati, crebri, & quodammodo turbulenti sunt. Paulo pòst ad mediocritatem ac symmetriam perueniunt. Ascititij corporis habitus similiter naturalibus pul sus mutant. Nam gracilis natura, si corpulentus fiat, pulsum ei similem habet, qui natura talis est. Contrà crassus si fiat tenuis, pulsum natura gracilibus persimilem aedet. Sed liquet cuiuis, quòd citra uirtutis immutationem, gracilitatis & corpulentiae differentiam examinare conueniat. Et in alijs ad eundem modum, ut in uno solo, quo de frequenter diximus, mutatio fieri queat. Quae uerò de corpulentis, seu car nosis diximus, haec etiam de crassis intelligenda sunt uberius. Temperamenta cor poris acquisita, naturalium modo pulsus immutant.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
