Latin
18.1 to 18.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 18.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At quum tendines unà cum indumentis circundatis ad sua deducis capita, uel, ut dictum est, recens admodum simia esto, prius quàm digiti exiccati induratique tendinibus trahentibus renitantur: uel aqua calente in eam confusa, recenti similem efficito: uel dum modicè induruerint, manibus tuis emol liens, permouensque. Clarius autem functionem singulorum didiceris, uniuersis quae digitos circumeunt partibus praecisis. Atque hac ratione tendines ligamento subditos tractabis. Caeterum aliorum duorum musculorum, qui brachiale, Graeci κάρπον uocant, flectunt, consectionem paulò supra articuli commissuram exordi ris. Ibi siquidem in neruosas palàm tenuitates exeunt, et manifestas tendinum illinc prodeuntium circumscriptiones obtinent. Iam uerò secernens ipsos ab ijs tum quae subsunt, tum quae ambiunt, particulis, adusque superius inferiusque extremum, ue luti demonstrauimus, tendines quidem imo articulo uides insinuari, capita ipsorum cubiti nodum adire. Vnus itaque tendinum in brachiali iuxta parui digiti recti tudinem ossi recto membraneoque inhaerescit, quod propter cubiti processum con sistit graphij modo figuratum, quem dissectores Graeci nunc γραφοειδῆ, nunc συλοειδε nominant. Alter tendo statim ab articuli iunctura profundius mergitur, ut in brachialis os aliquod putes ipsum inseri. At dum ligamenta superstrata incidis, ad quoddam palmę os indici digito praepositum excurrere uidebis: ac id iuxta principium ingredi. Hi ergo quinque musculi totam interiorem cubiti regionem occuparunt: quibus ademptis, radij motores apparebunt, de quibus postea dicturi sumus. In prae sentia cubiti musculos interiores prius exequar, hoc praeterea solùm adiungens, eorundem musculorum ex alto processus, siue auferre, siue reseruare libeat, utrum ma lis, consectionem sequuturam nihil offendes. porrò digitis insertos tendines adhaerere sinito, ut exiles musculi summa in manu conspiciantur, qui uel citra exteriorum incisuram possunt inueniri, quo ostensurus sum modo. Satius fuerit omnino postremos ipsos dissecare, ut in sermonis processu explicabo. Atque externorum dissectio ita ferè administrabitur. Sub cute uasa, neruique superficiarij extant: quibus cum membranis exemptis, quatuor ligamina transuersa clarè conspicis: unum cubiti radijque extremum constringens: alterum in cubito duntaxat, priori subiacet: reliqua duo soli radio inhaerent.