# De anatomicis administrationibus libri novem 18.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 18.5 to 18.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/18.5

sed primum recta linea incidendum est: deinde ligamenti par ticulas ob diuisionem mutuò disiunctas. utrunque ad suam quanque radicem redigere oportet, aut penitus ipsum praecidere: ab hoc primum tendinum quatuor ca put digitos mouentium, praeter magnum, quòd alij in medio siti sint, in altum attollere: mox id quod exiguos duos digitos ab alijs in latera diducit, in binos scissum tendines. Nihil porro discriminis est, etiam si ad inferiorem manus partem mo tum hunc fieri dicas, modò pro naturae ipsius habitu figuram ipsam consideres, ut Hippocrates docuit. Postea reliquum tertium, similem motum grandioribus tribus digitis suppeditans. Princeps itaque tendinum caput ex uno, sicut & secundum, musculo prodijt. Tertium bifariam incidens, quà digitos duos, indicem & medium flectit, de uno procedere musculo comperies: quà magnum, de altero. Atque hac ratione quatuor musculi praedictis ligamentis suberunt. His succedit qui brachiale ad paruum digitum promouet tendine unico, palmae ossi quod exiguo digito praeponitur, inserto. Continet ipsum haud ualens ligamentum, quod ex solo cubiti tuber culo oritur. In magno digito alterum hic quoque ualidum, caput duorum tendinum constringit: quod sanè quantumuis crassum radij os ut est concinne insculptum, pari sinu in tuperculo excipit. Porrò unus ipsorum in os quod ante maiorem digitum brachiale uersus collocatum est, conijcitur. Alter in ipsum maiorem digitum statim ab articuli iunctura ingreditur. Quos inquam duos tendines siue ex uno dicas musculo, siue duobus exortos, nullum grauè incommodum consectioni adferes. Praestat autem, si nuper dicta animaduertimus, tendines illos è duobus musculis inuicem coeuntes A praecidere. Etenim si exquisite ipsos libet incidere, à mutuo connexu dirimes, quemadmodum antea commemoratos duos, qui tres digitos maiores in obliquum agunt. Reliquus exteriorum cubiti musculorum, qui brachiale extendens summo tendine palmae se ante indicem mediumque digitum inserit, caput tendinis in radio fixum propter brachialis iuncturam exigit. In eum itaque modum octo erunt musculi qui totum extrinsecus cubitum occuparunt: iuxta alterum seni.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
