# De anatomicis administrationibus libri novem 180.5-6

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 180.5 to 180.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/180.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/180.5

Vermicularis pulsus & ipse fit robore uitali iam propè soluto, sed paululum adhuc resistente. Differt hac parte à formicante, quòd non ita extremam ad imbecillitatem, paruitatemque con trahatur, ac manifestam in uno ictu inaequalitatem habeat: quae fieri solet quum arte riae partes non eodem tempore omnes mouentur: sed aliae citius, aut tardius incipiunt. Vnde minus tardus est quam paruus. Interdum uerò nequaquam tardus, ideoque mi nimè paruus est. Quae igitur a lethalibus, & acutis febribus syncopę oriuntur, uer micularem pulsum non ex toto habent: qui alias uirium dissolutiones magna ex parte sequuntur, & eas potissimum, quae citra febres, aut certè cum paruis admodum obueniunt. Quapropter stomachi syncopas formicantes, choleras autem, & larga uentris profluuia, sanguinis per nares eruptiones, muliebrem stuxum, omnesque acutos euacuationum affectus utplurimum uermiculantes comitantur: extremis formicans oboritur. At ubi haec sine febribus incidunt, tunc etiam uermiculantem utique magis deprehendes & manifestum, & diutissimè perdurantem. Ita causarum pręter naturam mutationes generatim se habent. Iam uerò easdem membratim prosequemur. Iracundiae pulsus, est altus, magnus, uehemens, citatus, creber.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
