# De anatomicis administrationibus libri novem 182-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, QUVM IN VOMICAM ERVMPIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/182-2

QUVM IN VOMICAM ERVMPIT Sequuntur uomicae peculiares. Iuxta hanc quoque rationem tabidè marcessen tibus, pulsus marasmorum oboriuntur. Est autem uomicae pulsus, nuper quidem incipientis, qualis phlegmone uigentis. Haec enim ipsarum uomicarum est initium. Interim & inaequalis, & inordinatus. Hecticus autem, omnibus. Iam uerò pure exposito in alijs quidem assimilis, sed ęqualior. Rupta uomica obscurior, latior, tardior, & rarior. MARCESCENTIVM PVLSVS. Marcescentium pulsus non uno modo uariatur. Quantum uerò licet, differentijs conspicuis distinguere conuenit. Alij quidem phlegmonis nondum solutis paulatim commarcescentes, languidos, citatiores, crebros nimis, & iuxta magnitudinem myuros in uno ictu pulsus habent, quos ita uocant, quasi muris caudae modo apparentes. Archigenes Graecè ὑδινενευκότας, & πδεινενευκότας appellat: ueluti di cas innuentes, & circumnuentes: liquide nimirum uolens ostendere diastoles bre uitatem, cum utriusque extremi ceu inclinatione. Non enim ut abscissis uniuersim, sed ueluti partibus utrinque inflexis, in angustum ac breue contractus est, myurus existens magnitudine, & in utrisque partibus. Hoc itaque non his solis, uerùm & plu rimis quomodocunque marcescentibus inest. Alijs quidem ob inflammationes, omnibus. Iam uero & aliorum plerisque, nisi utique & illi ob inflammationes quasdam latentes marcescunt. Atque hîc ex inflammationibus marcescentium pulsus erit peculiaris, nulli qui aliter emarcuit, accidens. Hecticus autem uniuersis marcescentibus pulsus inest, & hoc ipsis communissimum. In secundo iuxta magnitudinem diastoles inaequalitas myurum repraesentat. Quinetiam hoc plu rimis inest. Tertium uerò crebritudinis. Quippe id etiam omnibus, qui ob inflam mationes emarcuerunt, signum adest inseparabile. Quin & ijs, qui propter cardiacos affectus, aut stomachi syncopas acutè periclitantur: deinde à uini potione uelocitatem effugiunt: temporis autem spatio contabuerunt, nisi quis forsan hos quoque ob exiguas inflammationes nobis obscuras perire dixerit. Etenim quidam ipsorum innuentem pulsum habent: nisi forsan hos rursus ob inflammationes, alios sine inflammatione emarcescere dicas. Hoc igitur non est procliue. Obtinent autem tales pulsum hecticum, uel languidum, crebrum insigniter. ac nonnulli eorum, inclinatum. Altera sane haec pulsuum differentia marcescentibus obuenit. Reliqua uerò tertia est eorum, qui rarum habent. Imò etiam his omnino & procedens febris ipsum reddidit crebrum, & extrema uirtutis solutio abundè sa tis id efficit. In medio autem, tota iam febri refrigerata, nondum uerò ipsis pereun tibus, in raritatem fit mutatio: haec autem species marasmorum senili aetati propria A est, quum maximè in pulmone, & thorace aliquid fuerit uitiatum. Hi febrilem du riciem pulsus retinent, etsi rarus sit. In summa, paucis marcescentibus in aliam inaequalitatem pulsus mutatur praeter commemoratam iuxta magnitudinem.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
