# De anatomicis administrationibus libri novem 184-2

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, PARALYTICORVM PVLSVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/184-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/184-2

PARALYTICORVM PVLSVS. Paralvseos pulsus, paruus, languidus, & tardus est: quibusdam ipsorum rarus quoque est: quibusdam & creber quidem, sed inordinato modo deficiens. EPILEPTICORVM ET APOPLECTICORVM PVLSVS. Epilepticorum & apoplecticorum pulsus persimiles. Quae igitur de epileptis di centur, ea quoque de apoplectis intensa magis, dicenda putabis. Siquidem dum na tura modice turbatur, & nondum affectus adeò inualescit, nullam est inuenire mutationem in magnitudine, uehementia, celeritate, frequentia, & duritie. Solùm au tem ceu intensa in utroque extremo est arteria, conuulsis similiter. Sin autem ualidus fuerit affectus, ut uirtutem grauet, inaequalitatem quandam capit, & tensionem ualidam: minor, languidiorque euadit, raius & tardus. Vbi uehementer opprimit, deijcitque uirtutem, languidos, paruos, & citatos efficit. ANGINA LABORANTIVM PVLSVS. Angina laborantium pulsus, tensionem quandam spasmo persimilem obtinet. Magnus autem est, & undę modo incitatur, unde Graecis μυματωδὴς dicitur, quemadmodum Peripneumonicorum. Atque utrum in eo ualde exuperauerit, in eo mutationem expectare conuenit. Si nanque Peripneumonica species praeualuerit, in Peri pneumoniam Angina desinet: sin autem conuulsoria, in conuulsionem. Qui uerò ex ipsis rò ex ipsis ualidè suffocantur, exiguus eis & rarus pulsus efficitur. Quum uita inde defunguntur, creber & inaequalis.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
