# De anatomicis administrationibus libri novem 185

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, PARALYTICORVM PVLSVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/185

ORTHOPNOEAE, ID EST, QUVM RECTA ceruice spirare coguntur, pulsus. Orthopnoeae acutae pulsus inaequalis, & subdeficiens, & mediae malitia, creber: extremè uiolentae, tardus, & deficiens. Eius autem quae hominem interimit, creber & VTERI SVFFOCATI PVLSVS. languidus. Vteri suffocationis pulsus, conuulsionis modo extensus, & rarus, perniciosè creber, & inordinatus, deficiensque STOMACHI AFFECTI PVLSVS. Stomachus affectus (sic enim in praesentia os uentriculi à nobis quoque, uulgatę consuetudinis gratia, uocetur) non secundum unam speciem pulsum uariat: sed inflammationi obnoxius solùm, qualem in neruosae partis phlegmone fieri diximus, mutationem talem molitur. At ubi premitur, uel roditur, uel elanguescit, uel singultit, uel uomitu, uel nausea, uel cibi fastidio uexatur, uel dolet, pro symptomatis specie pulsum mutat. Nam rosiones, & uomitus, & nauseae, & singultus, & languores praeter quòd exiguum, & obscurum generant, & nonnullis mediocriter ci tatum, eundem ualde crebrum repraesentant. At sola compressio sine horum aliquo, rarum, tardum, exiguum, & languidum efficit. Talis autem compressio tum ob cibos grauantes oritur, qui nullam uirtutem ualidam obtinent, uerùm sola ipsa quantitate molestant: tum ob quosdam humores rosionis expertes in ipsum confluentes. Sin autem ab ipsis refrigeretur, tunc iam & maxime talis pulsus erit. Ac eorum qui extrema fame laborant, βουλιμίαν Graeci dicunt, huiusmodi existit. Qui igitur affectum in crebritatem uertunt, omnes temporis spatio uel etiam uehementiores redditi, uermiculantem pulsum efficiunt. Qui uero in raritatem mutant, praeterquam quòd commemoratas differentias intendunt, talem quandam cum ipsis speciem in inaequalitate iuxta unum pulsum generant, ut corpus arteriae, multis fe raminibus peruium esse, & nihil in eo continuum uideatur, sed uelut arenae allabentis sensus tactui in Diastole oboriatur.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
