# De anatomicis administrationibus libri novem 19.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 19.1 to 19.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/19.1

duobus musculis tres moueri digitos maiores: ab uno rursus qui radij est, brachiale, magnumque digitum, septem erunt. Caeterùm quo pacto singuli musculi in radij os se conijciunt, in musculorum consectione dictum est, ac nunc dicetur etiam, ne quid sermoni desit. quinetiam de superiorum processibus, ueluti libro iam citato scriptum est, uerba sumus facturi. Quippe constat, de eisdem eadem esse dicenda. In exteriore quidem brachij nodo tria musculorum capita inuenis: eius sanè qui digitos quatuor extendit, elatissimum: qui brachiale paruum digitum uersus reflectit, humilimum: medium uerò inter illa, quod digitis duobus minoribus subseruit. Sub his iam in imo, non superficie, duo musculi conduntur, qui ex toto trium digitorum osse, quod ex cubito ducit originem, inuicem coeunt. Primus quidem maxima ex parte duorum digitorum est, ille reliqui magni prope superius extremum. Incumbit ipsi alius, brachialis musculo cohaerens, qui maioris digiti caput extollit: idem uerò totam profunditatem regionis quae inter utrunque os radij & cubiti habetur, occupat. Huius itaque musculi dissectionem, quemadmodum & aliorum omnium, à brachiali incipere conuenit. Quam qui molitur, magnaque cura pellem detrahit, membranae attendet, quae ligaminis naturae compos, intra cubitum radiumque per totam ossium longitudinem exporrigitur, atque externas membri partes ab intimis discriminat. Inibi siquidem musculum hunc ligamento insidere comperis. satius forsan erit dicere ex ipsa oriri. Quum igitur eundem probè à subiecto ligamine auulseris, ut docui, item à cohaerente musculo segregaueris, occurret sub eo quidam obliquus exilis de cubito in radium perueniens: quo de paulò posterius sermonem instituemus. Nam prius adoriere musculum praedicto adnatum, incumbentemque, sed uniuerso radij ossi porrectum, eique perpetuò adhaerescentem: qui etiam radium superiore ipsius extremo leuiter attingit. Deinde elatiorem hoc musculum incidere oportet, commemorato imminentem, radioque connexum, quem antea retuli, bipartito tendine in palmam, ante pollicem ac medium digitum inseri.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
