# De anatomicis administrationibus libri novem 19.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 19.5 to 19.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/19.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/19.5

Huius musculi finem deprehendes, quà exte rior maximè brachij nodus extat, conscendere iam quadantenus etiam superpo sitam nodo brachij partem. Eum uerò considera, qui huic ipsique radio peculiariter deorsum expansus, totam manum reddit supinam, supraque hunc processum continuum adnatumque praedicto exigit. Maxime enim hic turbatur opus, ac destruitur: quandoquidem & extremum huius musculi in membranam degenerans, bra chij musculis qui inibi sunt, insinuatur. Sines igitur ipsum, nec in cubiti consectione conaberis curiosius disquirere: uerùm ubi ad brachij musculos uentum erit, primùm deteges inter ipsos interiorem, ut nunc ostendimus, & caput nimirum brachij ossi per tenue ligamen insertum, inuenies. magna uerò ipsius portio brachij musculis hac parte insidet & adnectitur. Exteriores itaque cubiti musculi talia quaedam habent capita. Ex interioribus qui quidem brachiale ad paruum digi tum inflectit, à nodo brachij interioris incipit, attingitque cubitum. qui uerò ad reli quum magnum, ex eodem nodo ducit originem. porrò inter utrunque caput processus habetur musculi in manus cutem elabentis. Atque huic rursus subsunt capita duorum musculorum qui digitos mouent, & mediam cubiti radijque regionem totam implent. Minor itaque illorum & medius exactè situs est, & ab externo capite procedit, leuiusculè brachium cubitumque attingens. Alter uerò solus huic subiacet, per profundiora mediam radij cubitique sedem uniuersam complexus. Quinetiam utrique ossi C cohaeret, & cubito propter gibberum, & brachiale comprehendit ea parte, qua rectus in paruum digitum insertatur. Est & alia eius pars, quae ortum similem praedi cto musculo quatuor mouenti digitos obtinet. Verùm iuxta lineam rectam indicem adit, quemadmodum & tertia ipsius portio eisdem digitis applicatur: maxima uerò etiam regionem, quae radium cubitumque intercedit, occupat.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
