Latin
2.7 to 2.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 2.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qua de causa uerius quàm alia, nostris ipsi periculis discere, &per mortes experimenta agere dicuntur. Nam quemadmodum in Oratore si felix desit locorum inuentio, ut caetera illi concessa sint amplissimè, nihil est quòd magnum abs se quippiam effici putet: ita Medicus nisi omnes corporis humani particulas adamussim habeat cognitas, non est quòd egregium se aliquid in arte sua facturum confidat. In summa, Anatome quasi Medicinae fundamentum est: quo sublato caetera omnia collabi necesse est. Intellexerunt hoc nimirum prudentissimae ueterum Medicorum familiae, quae pueros domi, ut lectione &scriptura, sic etiam cadauerum consectionibus exercebant. Ita nanque instituti non aduersa Musa deinde studijs incubuerunt. Hoc seculo, proh dolor, magna professorum Medicinae pars modo non principalium uiscerum regionem ignorat. tantum diuina illa Asclepiadum ars à pristino cultu ac nitore degenerauit. Verùm eius rei culpam non tam in Medicos, quàm in tem porum infelicitatem, quae omnia in peius degenerare coegit, reijciendam existima