Latin
21.5 to 21.9
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 21.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Primo id praestant, à quo &nomen ipsorum deriuat. Nam ex osse in os inserta, uinculum utriusque commune redduntur, hoc so lo nomine, ut ossa inuicem deligata contineant. Secundo usu munimenta sunt corporibus subditis, quemadmodum in brachialis tendinibus dictum mihi est. Ter tio indumenta his ipsis tendinibus extrinsecus circundantur. Quartus autem ipsorum usus generalis alius non est. Etenim qui musculi exactè ligamenta in suis ipsorum capitibus tenent, eorum similis est quoque usus ei quem de ossibus ostendimus: nisi quòd huiusmodi ligamenta os ossi non committant, sed medio ipsorum musculos subiectos ossibus, ex quibus ducunt originem, connectunt. Verùm ta lia examussim ligamenta nullus musculorum quos memoraui, obtinet, alij autem nonnulli habent, quorum iterum meminero: quemadmodum &brachij anterior, de quo mox plura. Formam uerò quandam ligamenti etiam dictorum musculorum aliqui ijs uidentur habere, qui in paruo magnum possunt dignoscere: quemadmodum certè magni quoque digit motor, quamlibet exiguus, ab alijs ossibus quamlongissimè ipsum abducit: tamen &hîc circumscriptionem quandam liga menti ex primo brachialis osse prognatam exigit. uerùm exacta sunt usu priore ligamina in musculis commemoratis. brachiale quina numero asserit. intus unum magnis duobus musculis, qui digitos flectunt, incumbit: extrinsecus quatuor, medium uidelicet tendinum, qui digitos moueant: &in radio bina: quartum praeterea cubitum intercurrit. Alia uero ab his, quę in singulorum digitorum articuli, to tiusque brachialis commissura habentur, membranea sunt. Iam alia quaedam uideas dura, ac crassa, quae brachialis ossa ac palmae inuicem colligant, de quibus in praesentiarum agemus. Nam musculis omnibus, quos dixi, exemptis, haec apparent euidentius. Quid, quòd continuis adhuc ossibus, motum quendam in palmae cum brachiali commissura spectas? Quapropter diuisis inter se ligaminibus, manifestò solui statim conspiciuntur &disiungi, quae prius unita uidebantur. Ac propter ossium breuitatem, &exactam articulorum structuram non admodum perspicuus d by (ipsorum motus est, sed etiam plerisque haec omnia unum esse uidentur, maximè ue rò ossa brachialis. Oportet autem ipsa ad commissuras ligamentis praecisis inuicen dissoluere: quorum commissurae, inquam, si commouentur priusquam exaruerint, apparent. Articularis siquidem motus quidam breuis quum sit, clarè animum aduertentibus ostendit ubi ligamenta secare conueniat. Nam dum extendis brachiale, deinde contrahis, ossium coitus etiam ligamentis motum aliquem exiguum (ut dictum est) repraesentare uidetur.