Latin
22.5 to 22.6
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 22.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cogitatione complectaris uolo, clauiculae os esse A &B: sca pularum spinam BC. musculis autem incipientibus à primis &tertijs capitibus, uno extremo ad B peruenire, altero ad D. Ac B quidem summus humerus est, D uerò extremum ipsorum, quo in brachium inseruntur. tota insertio conprehen dit BD. Caeterùm de hoc musculo iterum nobis dicendum est, quum eos qui hu meri articulum mouent, exponemus. In pręsentia uerò complexus animo, ipsum auferri, quae deinceps dicuntur, assequere. Brachij prior musculus, qui iuxta uenam humeralem omnibus uel citra consectionem apparet, maxime in gymnasticis, duo habet capita suspensa: unum ad scapularum ceruicis eminentiam, alterum ad processum, quem nonnulli ob anchorae similitudinem ἀγχυροειδῆ, quidam ab arcus cornu κορακθειδu nuncupant. Ligamen utriusque capitis abundè ualens est, paulò minus toto rotundum.