# De anatomicis administrationibus libri novem 23.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 23.5 to 23.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/23.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/23.5

Iam uerò si disiunctam utramque musculi partem attrahis, totam extendi manum ab utroque uidebis: hoc discri mine inclinationis ad latus facto, quòd prior in exteriora, secundus intrò obliquen deflectat. Caeterùm sub hoc alius delitescit musculus brachij os ambiens, qui secundo adunitur, adeò ut ipsius particula anatomicis esse putetur, sicut etiam est si quis unum bifidum hunc, totum esse consideret. Integrum est etiam pro fibrarum rectitudine ipsos separare. ita enim hunc perpetuò carnosum posteriori tuberculo committi spectabis. Quem si tendis interim, recta ac indeclinabilis circa cubiti articulum intensio fieri uidetur: nonnunquam intrò paululum uergere. Dicti mihi sunt omnes totius manus musculi. Quod autem de his, & omnibus quae in conse ctionibus apparent, scire conuenit, auditum semel, memoriae ita mandabis, ut nun quam excidat. Etenim inueniuntur quaedam, quę paulum primo initio, uel à medio itinere ad usque finem immutentur, alia in ipso solo fine, nonnulla etiam connexa appensis, uel appensa sunt connexis, uel huiusmodi quandam aliam paruam differentiam sortiuntur. Si igitur tibi quoque membrum incidenti aliquod, praeter ea quae à nobis scripta sunt, quippiam inueniatur, scito hoc rarum existere. Quare nec antea damnare opera nostra oportet, quàm ipse, quemadmodum nos, frequenter corpora inspexeris. Itaque primus hic liber colophonem accipiat. Secundo de cruris musculorum ligaminumque consectionibus admini strandis peragam, adijciens etiam de unguibus sermonem, utrisque artubus communem.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
