# De anatomicis administrationibus libri novem 24.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 24.1 to 24.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/24.1

NIBVS LIBER SECVNDVS. Ioanne Guinterio Andernaco interprete. TI ueteribus minimè uitio uerterim, quòd de administrandis con sectionibus nihil scripserint, ita Marinum quòd memoriae quędam prodiderit, laude dignum esse iudico. quippe superuacuum erat, illos sibi aut alijs commentarios praescribere, qui domi apud paren tes à pueris exercebantur uti lectione & scriptura, sic etiam cadaue rum consectionibus. tantum enim ueteres non modò medici, ue rum philosophi quoque anatomae studuerunt. quare ne incidendi rationes cuiquam sic edocto memoria exciderent, non magis erat metuendum, quàm ne linguae ele menta scribere obliuiscerentur ij, qui ab ineunte aetate ipsa didicere. Posteaquam uerò temporis processu non liberis modò, sed alienis etiam artem communicare honestum esse censuerunt, quamprimum sanè factum est, ut non amplius in corporum consectionibus pueri exercerentur. nam absolutis iam uiris, quos uirtutis nomine colebant uenerabanturque, artem impartiebant. Vnde protinus necessariò accidit, ut eam infelicius condiscerent, exercitatione, quam in pueritia auspicari solebant, abolita: quae quantum ad omnia ualeat, omnes prisci palàm uidentur ostendisse, non so lùm eos uocantes humanos, qui in artibus excellunt, sed breuiter uniuersos qui to ta uita probitatis titulo inclaruerunt, quemadmodum & his contrarios inhumanos ac rudes. Quum igitur ars Asclepiadum familia excidisset, deinde multis seculis in deterius uergeret, opus fuit commentarijs, quae speculationem ipsius integram conserua rent. Antea enim non tantum administrationibus anatomicis, sed ne libris quidem indigebant: cuiusmodi Diocles sanè primus, quorum memoria ad nos peruenit, poste ritati reliquit: post hunc alij quidam ueterum medicorum, neque pauci ex iunioribus, quorum prius mentio facta est. Quandoquidem uerò praeter alia, usus eorum quae in id genus libris continebantur, non ostensus est, sed ex aequo omnia reiecta sunt, tum quae maximam utilitatem arti praebebant, tum quae nihil penitus, aut parum adeò mo menti ad eam conferebant, potius erat (ut dixi) libris medicinalibus, in quibus aut affectuum dignotiones, aut praesagia, aut curationem descripseris, contemplationem ana tomicam intermiscere: quomodo Hippocrates factitare uidetur.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
