# De anatomicis administrationibus libri novem 25.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 25.5 to 25.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/25.5

Ad haec aliter ei, qui aculeos telorumque cuspides probè eximet, uel aptè quippiam excisurus est: quemadmodum ei, qui sinus, fistu ias, abscessus manu rectè curabit. His enim, ut dixi, nihil aequè est necessarium, oportetque in ipsis medicum optimum in primis esse exercitatum: mox in latentium uiscerum functionibus: deinde usus singulorum cognoscere, qui ad affectuum di gnotionem medicis conducunt. Alia nanque philosophis utiliora sunt, quàm medi cis: duplici, ut dictum est, modo, uel solius speculationis gratia, uel ut docerent ar tificium naturae in qualibet particula probè expressum. Atqui Anatomici secus egerunt: ut qui eam partem diligentius uideantur excoluisse, quae prorsus medicinae ex usu non est, & parum commodi, idque rarò, solet exhibere: illam neglexisse, quae praecipua est, ac utilissima, maximeque necessaria ab omnibus existimatur. ea uerò est quae uersatur circa musculos, neruos, arterias, & uenas, non cordis, aut ali cuius uisceris, uerùm quae in cruribus manibusque, ac thoracis exteriore iuxta spinam, aut pectus, aut costas, aut scapularum ossa, aut pubem, aut collum, aut caput conspicuae. Noui siquidem horum ignaros, quotidie in rebus securis timidos, in ijs quae metum postulabant, securos extitisse. Talis est qui latum extra femur musculum, tanquam praecipuum aliquem suspiciosus obseruat, cui neque tendo magnus, neque arteria, neque uena subiacet, neque functio aliqua mouendis cruribus necessaria commissa est, quemadmodum illis qui genu articulum extendunt inflectuntque. Totius itaque anatomae pars utilissima in his consistit: quorum potissimè accuratam tractationem professores illius omiserunt. Satius enim erat cognoscere, non quot membranas singuli cordis sinus habeant, neque quot uenae ipsum nutriant, aut un de, quomodoue procedant, aut quo pacto neruus ex paribus illis, quae à cerebro deorsum feruntur, eidem inseratur: uerum à quibus quidem musculis extenditur brachium, cubitus, brachiale, semur, tibia, & pes: à quibus rursum inflectitur: qui nam C in obliquum singulas partes enumeratas circumagant, quotque unam quanque nerui perreptent, unde progrediantur, quemue situm nacti sint: ad haec ubi uena aut ar teria insignis, ubi parua substrata sit.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
