Latin
28.5 to 28.8
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 28.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm post neruosam huius musculi exilitatem, etiam alius quidam examussim tendo in tibiae os anterius insertatur: quem secutus, resecansque musculum ipsi incumbentem, ad particulam unde prodijt ascendes, idque per summa femoris interius iuxta os quod pubi subest, ubi hic musculus caput habet: atque indidem prior ipsius pars deorsum uersus in longum exporrecta, sensim teretem figuram repraesentat. Ad haec illi iuxta pectinem committuntur, &cartilaginis interuentu coeunt. Atque hi duo numero musculi in utroque crure sese mutuò iuxta primos excessus contingunt. Item ex ipsa regione un de prodierunt, &femore per interiora ducto, nec non ex loco propter quem tibiam egrediuntur, actionem suam docere te ualent. At etiam citra quod suam ipsa naturam indicant, tu quoque motum quo tibia circum fertur, manibus proprijs inuenire pote ris: quippe dum ad exortus musculorum sedem attrahis, tibia elatius simul &inte rius attollitur. Verùm huiusmodi examina mortuo animante potissimum faciun da sunt, plurimis artuum mouendorum partibus undiquaque eleuatis, &,si fieri po test, ossibus solis carne uacuis relictis. Porrò tertius à duobus primis tendo latus inseritur, nominato iuxta anterius tibiae os contiguus: idque magis ab internis ipsius partibus: paulatim uerò magna ex parte deorsum uersus ad obliqui musculi situm uergit. Inuenis ipsum, si, ut in prioribus duobus, pedetentim musculi particulam sequaris, quae tendines praedictos procreauit: intrinsecus quidem primùm iuxta tibiam genuque sitam: deinde uerò per poplitem sursum obliquè ascendentem iuxta posteriorem femoris sedem: postea sic ad coxę os (ubi simiae nates carme pilisque carent) foras ac in altum emergentem. Hinc enim exortus, ac caput indidem obti nens per femur obliquus defertur, deinde intrò ad processum quem dixi, peruenit, tibiam, ut ita dicam, retrorsum agens, quemadmodum saltatores factitare con sueuerunt. Nam sciendum est id de omni aequè musculo: nempe rectos motum rectum ministrare, contrà obliquos obliquum. Verùm nullus femoris musculus alius obliquiorem hoc situm habet. siquidem ab externa coxae parte incipit, interna se in tibiam inserit. Necesse enim est ubiam hac tractam ansa retrorsum dibzy G G sursumque ferri, &hac in orbem conuolui.