# De anatomicis administrationibus libri novem 29.5-8

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 29.5 to 29.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/29.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/29.5

si quidem infrà inceperis, primus hic euidentissimè apparens totius musculi processus, qui tertio inter narrandum dicto iuxta exortum cohaeret, ceu manu te ad caput ipsorum per posteriores femoris partes, usque ad coxę os deducet. Sin autem desuper auspiceris, ad musculi nuper incisi caput animum diriges. Quatuor enim continua musculorum capita ex coxarum osse prodeunt: lati uerò, quem cursori auulsum dixi, omnium extimum habetur. secundum tibiam extrorsum agit. tertium de quo uer ba fecimus, in exteriora paulatim intorquet & ipsum totam tibiam, simili quidem secundo prędicto motu, sed non ęquè magno. Hoc caput subsequitur aliud quar tum, ut dixi. nam omnia uno sita ordine, ex osse coxarum procedunt. At à superioribus anatomen exorsus, inde per posteriora internaque femoris descendere conabe ris: deducet enim te ad nodum ipsius, ea nimirum parte, qua & musculorum ad suram pertinentium alter procedit interior: in quo finem eius insertum unà cum illo qui articuli ligamentum adiuuat, intueberis. Hunc musculum si ad caput suum extendas, cum fe more etiam tibia retrorsum introrsumque ferri uidetur. Id uerò ei accidit, quod praedictus huius musculi finis communis sit adnato illius capiti, qui in sura ab interna parte & posteriore habetur. Satius igitur fuerit & horum fines quoquo modo tibiae communes auferre, quum illos aliquando musculos priores incidere fueris aggressus. Sic nanque & hic musculus per se quidem femur extendere, tibiam uerò prędicti cum musculo ipsius connexus beneficio contrahere quoque apparebit. Atqui si nunc omnes (de fe moris musculis agimus) exemeris, adhuc magni tum in priore, tum in posteriore inter naque uniuersa femoris parte restabunt, ex quibus anteriores prius dissecabis. Habent sanè unam omnes actionem: nempe qua genu articulum extendant, non tamen uel situm similem, uel capita, quae quidem in totum quatuor numero existunt. elatius ex ilium ossis spina procedit, è directo musculi omnium primi dicti, idque parte ipsius inferiore.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
