# De anatomicis administrationibus libri novem 30.1-4

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 30.1 to 30.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/30.1

huic succedit aliud multò majus priore et humilius, quod externa potius femoris regione propter ipsos clunes potissimum eminet: ex quo inquam) capite maximus anteriorum femoris musculorum exortus est. Huic contiguus connexusque est à fo ris omnium primum dictus latior carnosiorque musculus, à medio propemodum femore usque ad finem infernum procedens, qui cursori fuerat auulsus. Ad eundem huius musculi locum peruenit & alius processus, qui primus è spina ilium ossis exoriri dictus est: atque ambo iuncti, unius musculi modo adusque patellam apparent, (Graeci ἀδλγοράτιδα & μύλην appellant) in quam per ualentissimum latumque tendinem inseruntur: ad hęc totam ipsius priorem partem comprehendunt. Idem tendo ad tibiam quoque peruenit, firmus adeò, ut uix dissolui queat: anteriori post articulum parti inhęrescens. His autem resectis, alia musculorum capita duo subiecta manifestò in conspectum ueniunt: alterum quidem primum grandioris in fe more capitis (Graeci προχαντῆρα uocant) processum attingit, praeterea capitis ipsius ceruicem. Reliquum uerò infra hoc emergit: atque ab interiore femoris ossis sede rectà prorsus usque ad patellam totam carnosam perpetuò defertur. Alterum desuper incipiens iuxta internum femoris caput, membranosiore extremo desinit: cae terùm fines ipsorum cohaerescunt, unitique sunt. Atque hac de causa professores Ana tomici hunc musculum pro uno numerant, etsi plura capita habeat: ueluti maiores quoque ipsorum externi, qui ualidissimum ex se tendinem producunt, de quibus nuper egimus. At quod omnium musculorum qui genu articulum mouent, ualidissimam ij functionem obire creduntur, quibus extensio debetur, cuiuis no tum esse arbitror. Quippe nisi hos firmiter extenderis, nullo pacto queas pedibus consistere. Sin autem omnes alios perijsse finxeris, soli hi ad tensionis stabilitatem sufficiunt. Nam poplitis flexura inter leues infirmasque eius actiones refertur: fit autem ubi crus seu quiddam sublime à terra eleuare conamur, innixique firmiter altero, totam corporis molem sustinemus.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
