# De anatomicis administrationibus libri novem 30.5-7

Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem, 30.5 to 30.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/30.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/de-anatomicis-administrationibus-libri-novem/30.5

Quamobrem natura neque magnis, neque multis musculis ipsam commisit: uerùm ex commemoratis unus capiti interioris surae mu sculi insinuatus, ut dixi, tibiae flexus autor existit: quanquam non magis ipsam fle ctere, quàm ad internam regionem abducere uideatur. Hic quidem musculus leuiter & obscurè quodammodo genu articulum mouet. At quem magnum musculum putant ipsum flectere, qui totam propè regionem femoris posteriorem inte rioremque occupat, is uel omnino non attrahit tibiam, uel certè parum, quia & finis ipsius leuiter attingit articuli totius ligamentum in orbem circumpositum. nam in os tibiae minima quidem sui parte ingreditur. Verùm coacti sunt hunc poplitis flexurae autorem dicere, quòd nimirum ignorarent alterum musculum articulo latenter quidem insinuatum, uerùm eundem uel solum posse nectere, uel insigni potentia praeditum: quem prius cernere non est, quàm à tibia musculos ademeris qui suram efficiunt. Quapropter nec mihi de eo dicere necessarium est, sed quum primùm ex ordine Anatomico fuerit detectus, tunc & ego naturam ipsius uniuer sam exponam. Nunc autem ex femore musculis praeter magnum duntaxat resectis, licebit tibi & coxae articulum mouentes, nec non circa tibiam uniuersos deinceps incidere. Fingamus iam nos coxae articulum mouentium priores administrare: ex quorum numero maximum quoque femoris musculum esse diximus, quem perperam, ut retuli, genu articulum flectere arbitrantur. Ab hoc igitur ipso articulo exordiens, fibras contemplare. Quę quidem in posteriore magis parte totius femo ris habentur usque ad coxae os sursum tendunt: quae interiorem perreptant pecti nem, intrà porriguntur. Ex hoc enim toto procedens coxarum quoque iam os amplexatur, quatenus humilimo pectinis ossi iungitur. rectis igitur fibris poste rioribus coxae articulum flectit. Sin autem & genu nonnihil mouere ipsum eodem pacto, non alio permiserimus, ijs sanè quae in lateribus ad pubis os perueniunt, obliquum intra totius femoris motum administrari deprehendes.

---

Galenus (with Johann Winter), De anatomicis administrationibus libri novem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_anatomicis_administrationibus_libri_novem.
