Latin
32.1 to 32.4
Galenus, De anatomicis administrationibus libri novem 32.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec femur paulùm in exteriora decli nat: uerùm altero ipsius extremo dilatato, in latus extendit. Ambobus autem simul tensis, perfectissimam totius cruris extensionem efficit. Vbi iam hunc musculum sustuleris, alius occurrit, ualens, &omnino carnosus, qui ex tota propemodum posteriore ilium ossis sede progrediens, uicinis etiam ossibus simul incumbit. Ve rùm tendo ipsius magni genu musculi, capitis uertici inseritur, adeoque ulterius adhuc procedit. Porrò animum dum hic musculus inciditur, paruo cuidam muscu lo adhibe, qui ab externis infernisque lati ossis finibus oritur: ac putabis hunc, nisi exactè circumscriptionem ipsius obserues, magni musculi partem esse: non modò quòd ab eodem loco procedat, uerùm etiam quòd ad genu musculi caput, cui grandis musculus immitti dictus est, contiguus ipsi existat. quin etiam paulò inte riorem quàm ille insertionem obtinet: erigens nimirum &hic femur retrorsum, cum leui ad interiora deflexu. Porrò alius inibi musculus colore liuido delitescens, ipse quoque grandi musculo similiter subiacet: qui hoc nomine promptius prędicto inuenitur, quòd liuorem repraesentet. Originem ducit ex interioribus simul &lateribus ossis lati: quem posse femoris caput contorquere, cuiuis est perspicuum. Ete nim &ipse magno femoris excessui seu tuberculo (trochantera nominant) sed hu milius quàm grandior musculus inijcitur. Hi sanè tres musculi in magnum excessum femoris, sicut dictum est, ingrediuntur. Ab his alij duo conditi planè introrsus femoris caput detorquent, &per ualidos tendines in grandioris tuberculi femoris sinum deligantur. Vtrique ex osse quod pubi subest, procedunt, foramen occupantes, hic intus, ille extrinsecus: mox ad ipsam femoris ceruicem à foris emergunt: unde sic ad tuberculum ipsius per sinum praedictum ascendunt: cui rursus anterior demissius, posterior elatius immittitur. Quum iam pariter huius capita à pecti ne abripueris, ligamen membraneum communiter utrisque subiectum seruato, quod totum pectinis foramen comprehendit. Equidem numerosus hinc est processus musculorum, qui uidelicet etiam ad uicina foramini ossa utrinque porriguntur.